Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/106"

From GATE
(Not proofread: Created page with "littera Dominicali, quam pariter in Tabella latiori loculamento quarto descriptam habes; ''primum diem Baculi Applicatorii'' applica ad Epactam anni currentis in prima baculi...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:
 
Ad Ephemeridem itaque conficiendam nihil aliud opus est, nisi festorum mobilium inscriptio, iuxta mensium consequentiam: quibus postea ex Doctrina Sphaerica et secundorum Mobiliorum, quantitatem dierum et noctium, ortum et occasum Solis, crepuscula, declinationem Solis apte singulis mensibus interserere poteris; adiunctis Planetarum locis, eorumque; effectionibus physicis, una cum electionibus rerum ordinandarum. Quae cum ex hoc Organo facilia sint, ideo corum Princeps incapax esse non potest.<br>
 
Porro accedimus tandem ad Steganographiam novam, et innumeris inventionibus refertam, qua quisque sub qualibet lingua arcana mentis suae ita abdere se posse videbit, ut penetrari humanitus non possint. Praxis ita se habet. Pro Clavi selige quamcunque sententiam, quam Epistolae quamcunque linguam, et dequacunque materia tractanti praepone. Exempli gratia''sit haec'': (Salus in Domino.) Haec verba collige primum ex Alphabetariis, ita ut litterae in frontibus exprimant legenti hunc sensum: (Salus in Domino.) Deinde sub hisce verbis totum contrarium sensum quemcunque et infinitis modis <unclear>elicies</unclear>, verbi gratia hunc: (Hic fur est et latro.) Hunc sensum, immoto superiori sensu, habebis, si in prima Tabella, signata littera S, ''quaeras litteram'' H; et in secunda Tabella, signata littera A, quaeras ''litteram'' I, ''eamque admoveas'' ad litteram H praecedentem; et deinde in tertia Tabella, signata littera L, ''quaeras litteram'' C in ordine
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Latest revision as of 15:33, 22 January 2020

This page has not been proofread

littera Dominicali, quam pariter in Tabella latiori loculamento quarto descriptam habes; primum diem Baculi Applicatorii applica ad Epactam anni currentis in prima baculi columna inventam, et considera, in quam diem Tabulae in tertia columna descriptam decimus quartus dies Regulae Applicatoriae incidat: ab huius enim termino littera Dominicalis currens monstrabit in ultima columna diem Paschatis quaesitum.
Inventa die Paschatis, habebis totam anni dispositionem, in dispositione Tabellarum: quarum sex continent sex menses a Januario; alterae sex festorum mobilium inscriptionem; quarum usum ex libello clarius addisces.
Ad Ephemeridem itaque conficiendam nihil aliud opus est, nisi festorum mobilium inscriptio, iuxta mensium consequentiam: quibus postea ex Doctrina Sphaerica et secundorum Mobiliorum, quantitatem dierum et noctium, ortum et occasum Solis, crepuscula, declinationem Solis apte singulis mensibus interserere poteris; adiunctis Planetarum locis, eorumque; effectionibus physicis, una cum electionibus rerum ordinandarum. Quae cum ex hoc Organo facilia sint, ideo corum Princeps incapax esse non potest.
Porro accedimus tandem ad Steganographiam novam, et innumeris inventionibus refertam, qua quisque sub qualibet lingua arcana mentis suae ita abdere se posse videbit, ut penetrari humanitus non possint. Praxis ita se habet. Pro Clavi selige quamcunque sententiam, quam Epistolae quamcunque linguam, et dequacunque materia tractanti praepone. Exempli gratiasit haec: (Salus in Domino.) Haec verba collige primum ex Alphabetariis, ita ut litterae in frontibus exprimant legenti hunc sensum: (Salus in Domino.) Deinde sub hisce verbis totum contrarium sensum quemcunque et infinitis modis elicies, verbi gratia hunc: (Hic fur est et latro.) Hunc sensum, immoto superiori sensu, habebis, si in prima Tabella, signata littera S, quaeras litteram H; et in secunda Tabella, signata littera A, quaeras litteram I, eamque admoveas ad litteram H praecedentem; et deinde in tertia Tabella, signata littera L, quaeras litteram C in ordine