Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1039

From GATE
Revision as of 14:56, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "competunt, signa easdem notas musicas, quae in pentagrammo Bassi notatae sunt; et habebis unam vocem supra Basis clausulam datam, nempe Cantum, qui stabit, ut sequitur, in cla...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


competunt, signa easdem notas musicas, quae in pentagrammo Bassi notatae sunt; et habebis unam vocem supra Basis clausulam datam, nempe Cantum, qui stabit, ut sequitur, in clausula N O.
Ut aliam Vocem, ver. gr. Tenorem, habeas, denuo combina eosdem bacillos, ita tamen, ut priores numeri, qui in serie N O erant, non recurrant eodem ordine,sed ut alius ordo numerorum aliaque series resultet: eadem tamen,ut antea,cautela servata, ne videlicet duo 5 5, aut duo 8 8, aut duo 8 1, 8 1, imemdiate se mutuo in eadem serie sequantur. Quibus factis, scribe, ut antea, litteras in serie inventa occurrentes infra pentagrammum Tenoris, in lineis vero et spatiis ejusdem pentagrammi, quibus dictae litterae velut claves competunt,signa easdem notas,quas antea in Basso et Cantu signati; et habebis Vocem Tenoris compositam.
Eodem prorsus modo compones Vocem Alti , per tertiam scilicet,et a prioribs diversam bacillorum methatesin, et combinationem.

Annotationes.


QUa ratione composuisti supra unam Basis clausulam reliquas Voces , eadem ratione in reliquis clausulis ejusdem Basis et reliquarum Vocum procede usque ad finem.
Si multos habes bacillos, longiores simul clausulas perficere poteris, et paucioribus operationibus.
Idem operandi modus est per utrosque bacillos; per contractos tamen facilior est operatio.