Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/10

From GATE
Revision as of 17:16, 31 January 2019 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has been proofread


iucundissimamque omnigenum Virtutum ac magnorum decorum harmoniam amat coniungi, ut gratius amabiliusque sonet. Organum inquam Mathematicum, quod immortalis memoriae Vir, P. Athanasius Kircher è Societate nostra, Serenissimo Archiduci Carolo Iosepho felicissimem. ad exeplendum ardens Eius in Disciplinis Regiis seu Mathematicis desiderium, non minùs doctè. quàm compendiosè concinnavit, ac demum P. Casparus Schott, ut ad multorum Virorum Principum utilitatem pertingeret, fusiùs illustrandum animosè suscepit, et feliciter absolvit; ita tamen, ut eo superstite, sic in vidente ac prohibente