Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/94

From GATE
This page has not been proofread


crater Osiridis dicitur, de quo fusè in explicatione Obelisci Flaminij, ubi sæpèsæpius crater ille cum accipitre ei insidente conspicitur, erat autem, unum ex Uafis Niloticis conchæ similitudinem habens, quem sacrificiorum tempore, aqua Nilotica repletum sacro Ipsidis velo cooperiebant, eoque humidum Naturæ, cui dominabatur Osiris siue Solare Numen, unicum ad generationem rerum promouendam subsidium significabatur; feilum quoque huius rei cauda 10. mensis Choiac instituebatur, quod ita describit Plut. de Os. et Isi. Decima nona mensis Choiac noctu ad mare descenditur, et sacrem cistan stolistæ una cum sacerdotibus efferunt, in qua est intus aurea arcula (intelligens crateris sacri concham) tum funditur ab ÿs aqua portabilus, ac clamor extollitur ab his, qui adsuut vociferantibus, Osirin esse inuentum, exinde Tellurem frugiferam aqua permiscent additisque mixture aromatibus et suffimentis supmtuosis, effingunt imaginem luniformem, et hanc