Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/94

From GATE
This page has not been proofread


crater Osiridis dicitur, de quo fusè in explicatione Obelisci Flaminii, ubi saepèsaepius crater ille cum accipitre ei insidente conspicitur, erat autem unum ex Vafis Niloticis conchae similitudinem habens, quem sacrificiorum tempore, aqua Nilotica repletum sacro Ipsidis velo cooperiebant, eoque humidum Naturae, cui dominabatur Osiris sive Solare Numen, unicum ad generationem rerum promovendam subsidium significabatur; festum quoque huius rei causa 10. mensis Choiac instituebatur, quod ita describit Plut. de Os. et Isi. Decima nona mensis Choiac noctu ad mare descenditur, et sacram cistam stolistae una cum Sacerdotibus efferunt, in qua est intus aurea arcula (intelligens crateris sacri concham) tum funditur ab iis aqua portabilis, ac clamor extollitur ab his, qui adsuut vociferantibus, Osirin esse inuentum, exinde Tellurem frugiferam aqua permiscent additisque mixturae aromatibus et suffimentis sumptuosis, effingunt imaginem luniformem, et hanc amiciunt et ornant, signficantes deos eorum ab ipsis putari naturam esse Terrae et Aquae; hic enim calore suo vivifico excitans humidum in vapores resolutum, ex cratere superno stillicidium per sacrum canalem, in vegetabilis Regni savissas transfundit: quae pulchrè sanè signantut per canalem F, per florem Loti G, et per duo sceptra H, queis in humidum superis et insferius duplex innuitur Osiris dominium; Sed, ut haec ita sese habere ostendatur, hic ea, quae ex variis Authoribus in Obelisci Lateranensis expositione collegimus, adducenda duxi; Sic itaque fol. 199. III. Tomi Oedipi ex Trismegisti libro, qui crater dicitur, legitur: Est in Sidereo Mundo crater Osiridis beneficus, cuius defluxus benignos quicunque in inferiorem piscinam derivare norit, is Momphta utrumque, et caelestem, et terrenum attrahet, et per Pantamorpham naturam rerum necessariarum abundantia replebitur. Hic crater exprimitur per figuram immediatè sub accipitre è regione Z positam, radiorumque diffusione veluti stillicidiis quibusdam profusis conspicuam, quam liberalem crateris Coelestis diffusionem magnus extensa notat; infra quam figura piscinae cum tribus quadrangulis est, quae notant receptum in inferiori Mundo, iuxta tripartiti anni conditionem, crateris effluxum; nam huius stellicidio crateris quicunque participes fuerit, is sibi Momphta utrumque, per duo Leonina capita, coelestem & terrènum, tum crateris superioris, tum inferioris piscinae custodem propitium habebit, et Mundi vitam ad rerum abundantiam concedendam attrahet: quae per Papilionem et thyrsum papyraceum indicantur, ut iam saepiùs dictum est. Sed mysterium paulò luculentius exponamus.
Hic crater Coelestis cui Osiris sub accipitris forma insidet, tutulo conspicuus et globo serpente foeto dorso incumbente, quae quid notent in praecedentibus dictum fuit: et nihil aliud est, quam Siderei Mundi receptaculum, omnigena influxuum varietate refertum, qui continua in inferioris Mundi receptacula, seu cisternas sacras (piscinas seu favistas
vocant