Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/93

From GATE
This page has not been proofread


psychoseos varias revolutiones tandem inter Heroas et secundeos desideratum locum consequerentur. De quibus vide in Astrologia nostra Hieroglyphiea affatim tractatum.
Sequitur deindè vas Niloticum portatile, ob Nili reverentiam et venerationem usitatissimum, et loco amuleti, chorda, cui annexum est, portatum fuisse, sat demonstrat.
Sequitur deindè huiusmodi amuleta serpens cum segmento et duobus sceptris, quibus omnibus innuebant, per religiosam horum symbolorum gestationem Numina, ad vitam quadripartito Mundo, et ad abundantiam rerum necessariarum concedendam, attractum iri.
Fuerunt autem variae horum amuletorum classes: nonnulla simplicem sacrorum animalium Deorumque formam referebant; quaedam mistae seu compositae naturae rationem exhibebant; non desunt quae insecta, uti Scarabaeum exhibeant; quorum iterum ingens est varietas. Fuerunt et humani corporis partes in usum amuletorum assumptae, imò instrumenta omnis generis in sacrorum usum adhibita, adeò quidem ut nihil sit in omnibus serè Obeliscis ita minutum, quod non in amuletorum usum cesserit, adeòque clarè mihi innotuerit, sacram hieroglyphicorum literaturam nihil aliud, quàm Amuletariae artis Syntagma quoddam summa diligentia, nec minori ingenii industria dispositum indicasse, ex quibus veluti prototypis quibusdam Amuleta, seu magnae virtutis hierogrammatismi, in peculiarem privatumque usum decerperentur. Sed haec fusè in Arte nostra hieroglyphica, suo tempore.
Atque haec est primae Obelisci Columnae Borealis expositio, cuius Lectionem idealem tunc apponemus, ubi caetera Obelisci latera pari pacto exposuerimus.

Caput VI


Lateris secundi, Obelisci Interpretatio.


Diximus primas quatuor figuras in omnibus Obelisci lateribus easdem esse, qua e unam, uti in praecedenti latere praestitimus, explicasse sufficiat. In secundo itaque latere Orientali, B. Accipiter insidet crateri sacro, qui et crater