Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/90

From GATE
This page has not been proofread


Cabala docuimus. Et ideò teste Porphyrio, coerulea veste indutum eum pingebant, ut caelestem illum esse significarant, et in Coelo habitare, nullius coloris, vel accidentis participem, nullo terrenae mixtionis involucro vestitum, etiamsi nobis fortasse eum suscipere videatur, et modò irasci, modò placari; quemadmodum Coelum ipsum, cum nullius coloris sit, propter intervalli longitudinem tamen, coeruleum videtur. Sed audiamus verba Porphyrii, sic enim dicit: Aegyptiorum autem Deorum symbola talia sunt: Creatorem Aegyptii Emepht (melius Hemphta) appellant, cuius imaginem in forma hominus faciunt, colore coeruleo, Zonam tenentem et Sceptrum, cuius in capite pennam ponunt significantes difficilem inventu esse Creatorem, et nemini conspicuum, vivisicum etiam et Regem, et intelligibili motu circulatum. Hic Deus, inquit, ab ore ovum producit, à quo nascitur Deus, quem Aegyptii Phta, Graeci Vulcanum appellant; significatur autem Aegyptiis ovo Mundus. Atque hanc iconem ad unguem expressam reperies in Tabula Bembina, seu mense Isiacae interpretatione signatam literam X. differt tamen quod Deum canino capite exprimat, habet in capite globum serpente faetum et pennam supra; brachiis dependentibus, manibus contractis velati summa vi aliquod attentaturus; Zona ad mamillam cinctus; caeterum, exceptis faemoralibus nudus; uti in hic adiuncta figura patet penna volatum, globus serpente foetus dominium vitalis in Mundo motus notat, nudis et subtilibus membris, nudum á cognitione humana, canino capite indicat sagacissimi mentis providentiam. Zona pectori circumdata, Mundi partium rectricem potentiam, velo sacro tectus est, ad insandam eius potentiam innuendam. Vides igitur verticem penna sublimem, vides Crucis ansatae mysteriosam notam. Per pennam non solùm, ut Porphyrius vult, Deum inventu difficilem significabant, sed quod divinae effentiae cognitio est ab humano intellectu remotissima, quia sicut penna auium corpora in altum aërem, quò nos pervenire nequimus, elevat; sic ineffabilis illa Dei effentia adeò est alta, et adeò intellectus capacitatem excedit, ut ad eam cum plena cognitione pertingere nullo modo possimus; Unde et Psalmographus monstraturus quantum Divina essentia intellectus nostri exiguitatem excedat, dicit, quod Deus volet supra penna ventorum, et posuerit tenebras latibulum suum. Sanctus Dionysius Areopag. Penna, inquit, declarat et ducendi celeritatem, et quod cæeleste est, et quod movetur, et quod ab omni rerum terrenarum studio et cupiditate abhorrent; proptereà quod sursum feratur; penna autem levitas, id quod nulla ex parte est terrenum, sed totum sine admixtione et gravitate, sursum effertur.
Iam quid tibi figura A velit, explicemus. Certè hoc unum ex frequentissimis hieroglyphicis reperiti, illi patebit, qui Obeliscos penitiùs contemplatus fuerit, et ubique
per