Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/89

From GATE
Revision as of 11:35, 12 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "appropriata sunt; Ita Solem et Lunam expressuri circulam, aut circuli ssegementum pingebant; Si portam, portae figuram, Si catenam, catenam; Si craterem, craterem; Si septum A...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


appropriata sunt; Ita Solem et Lunam expressuri circulam, aut circuli ssegementum pingebant; Si portam, portae figuram, Si catenam, catenam; Si craterem, craterem; Si septum Aidis, septum; Si sacram fermetrum, fermetrum; Si sacram barram, barram; si traham sacram, traham; idem de innumeris aliis quae passim tim Obelisco Pamphil. tum aliis in Obeliscis occurrunt, figuris indicandum est; Neque tama sibi quispiam persuadeat, eos similes res sine mysteriis adhibuiste, cum enims summo ingenio pollerent, singulas etiam minimas et vilissimas res adeò mysteriosa effigiatione exhibebat, ut ignarus rerum significationem quidem rei, nudumque corticem perciperet, nucleum tamen, sive mysticas rationes nequaquam pervideret. Etsi enim Solem per circulum exhiberent, sub circuli tamen proprietatibus vaariis, varias Solaris Numinis excellentias et praerogativas, Solis mystis notas, unà exhibebant. Hoc pacto eas portas, per quas in adyta sacra aditus patebat, non nuda tantùm figura contenti, sed eas architectura mysteriis plena, efformabant. Idem de catena pheretro, barra, cratere, traha receptaculo sacrae lymphae sentiendum. De quibus omnibus, ut dixi, in citatis locis copiosè disceptatum vide.
Sequuntur tandem Segmentum Horizontis superni, cum Cruce circulo inclusa, quibus supponuntur duae pennae, cum Hieralpha. Tau ansantum. Piramis. urna Niloteca, su