Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/89"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "appropriata sunt; Ita Solem et Lunam expressuri circulam, aut circuli ssegementum pingebant; Si portam, portae figuram, Si catenam, catenam; Si craterem, craterem; Si septum A...")
 
 
(3 intermediate revisions by one other user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
appropriata sunt; Ita Solem et Lunam expressuri circulam, aut circuli ssegementum pingebant; Si portam, portae figuram, Si catenam, catenam; Si craterem, craterem; Si septum Aidis, septum; Si sacram fermetrum, fermetrum; Si sacram barram, barram; si traham sacram, traham; idem de innumeris aliis quae passim tim Obelisco Pamphil. tum aliis in Obeliscis occurrunt, figuris indicandum est; Neque tama sibi quispiam persuadeat, eos similes res sine mysteriis adhibuiste, cum enims summo ingenio pollerent, singulas etiam minimas et vilissimas res adeò mysteriosa effigiatione exhibebat, ut ignarus rerum significationem quidem rei, nudumque corticem perciperet, nucleum tamen, sive mysticas rationes nequaquam pervideret. Etsi enim Solem per circulum exhiberent, sub circuli tamen proprietatibus vaariis, varias Solaris Numinis excellentias et praerogativas, Solis mystis notas, unà exhibebant. Hoc pacto eas portas, per quas in adyta sacra aditus patebat, non nuda tantùm figura contenti, sed eas architectura mysteriis plena, efformabant. Idem de catena pheretro, barra, cratere, traha receptaculo sacrae lymphae sentiendum. De quibus omnibus, ut dixi, in citatis locis copiosè disceptatum vide.
+
appropriata sunt; Ita Solem et Lunam expressuri circulum, aut circuli segementum pingebant; Si portam, portae figuram; Si catenam, catenam; Si craterem, craterem; Si septum Apidis, septum; Si sacrum feretrum, feretrum; Si sacram barram, barram; si traham sacram, traham; idem de innumeris aliis quae passim tum Obelisco Pamphil. tum aliis in Obeliscis occurrunt, figuris iudicandum est; Neque tamen sibi quispiam persuadeat, eos similes res sine mysteriis adhibuiste, cum enim summo ingenio pollerent, singulas etiam minimas et <unclear>vilissimas</unclear> res adeò mysteriosa effigiatione exhibebant, ut ignarus rerum significationem quidem rei, nudumque corticem perciperet, nucleum tamen, sive mysticas rationes nequaquam pervideret. Etsi enim Solem per circulum exhiberent, sub circuli tamen proprietatibus variis, varias Solaris Numinis excellentias et praerogativas, Solis mystis notas, unà exhibebant. Hoc pacto eas portas, per quas in adyta sacra aditus patebat, non nuda tantùm figura contenti, sed eas architectura mysteriis plena, efformabant. Idem de catena, pheretro, barra, cratere, traha receptaculo sacrae lymphae sentiendum. De quibus omnibus, ut dixi, in citatis locis copiosè disceptatum vide.
 
<br>
 
<br>
Sequuntur tandem Segmentum Horizontis superni, cum Cruce circulo inclusa, quibus supponuntur duae pennae, cum Hieralpha. Tau ansantum. Piramis. urna Niloteca, su
+
Sequuntur tandem Segmentum Horizontis superni, cum Cruce circulo inclusa, quibus supponuntur duae pennae, cum Hieralpha. Tau ansatum. Piramis. urna Nilotica, funiculis appensa, Serpens cum segmento et sceptris. Quae quid significent, exponamus. pennae, queis nihil in Obeliscis sese prodit frequentius, significantur occultae operationes sumpremae mentis; undè conditorem omnium Deum denotantes, penna eum in capite posita exprimebant. Per pennam quidem in capite assurgentem significabant, difficilem inventu esse naturam eius, et nemini conspicuam, sed sublimem non modò suprasensum, verum etiam supra humanae intelligentiae captum; humana verò forma eundem vitae Authorem et Motorem, qui intellectu aliquo modo comprehendi possit, circulo indicabant: quoniam ut hominis corpus quidem cernitur, mens verò ipsa, quae hominem à caeteris animantibus disiungit, cerni à nullo potest; sic etiam Dei summi Opificis actiones et motus, qui effectus in sacris literis posteriora vocatur (non fecùs ac Aristoteles effectus posteriora, causas verò priora nominat) et ab humano intellectu cerni possunt; Mens verò ipsa et Divina natura creatarum rerum moderatrix in huius corporis carcere absolutè cognosci non potest. Quod pulchrè apud secretiores Hebraeorum Theologos innuitur per quinquaginta, portas lucis, quas omnes praeter unam Moysen ingressum aiunt, uti in <br>
 +
Caba-

Latest revision as of 12:24, 13 June 2023

This page has not been proofread


appropriata sunt; Ita Solem et Lunam expressuri circulum, aut circuli segementum pingebant; Si portam, portae figuram; Si catenam, catenam; Si craterem, craterem; Si septum Apidis, septum; Si sacrum feretrum, feretrum; Si sacram barram, barram; si traham sacram, traham; idem de innumeris aliis quae passim tum Obelisco Pamphil. tum aliis in Obeliscis occurrunt, figuris iudicandum est; Neque tamen sibi quispiam persuadeat, eos similes res sine mysteriis adhibuiste, cum enim summo ingenio pollerent, singulas etiam minimas et vilissimas res adeò mysteriosa effigiatione exhibebant, ut ignarus rerum significationem quidem rei, nudumque corticem perciperet, nucleum tamen, sive mysticas rationes nequaquam pervideret. Etsi enim Solem per circulum exhiberent, sub circuli tamen proprietatibus variis, varias Solaris Numinis excellentias et praerogativas, Solis mystis notas, unà exhibebant. Hoc pacto eas portas, per quas in adyta sacra aditus patebat, non nuda tantùm figura contenti, sed eas architectura mysteriis plena, efformabant. Idem de catena, pheretro, barra, cratere, traha receptaculo sacrae lymphae sentiendum. De quibus omnibus, ut dixi, in citatis locis copiosè disceptatum vide.
Sequuntur tandem Segmentum Horizontis superni, cum Cruce circulo inclusa, quibus supponuntur duae pennae, cum Hieralpha. Tau ansatum. Piramis. urna Nilotica, funiculis appensa, Serpens cum segmento et sceptris. Quae quid significent, exponamus. pennae, queis nihil in Obeliscis sese prodit frequentius, significantur occultae operationes sumpremae mentis; undè conditorem omnium Deum denotantes, penna eum in capite posita exprimebant. Per pennam quidem in capite assurgentem significabant, difficilem inventu esse naturam eius, et nemini conspicuam, sed sublimem non modò suprasensum, verum etiam supra humanae intelligentiae captum; humana verò forma eundem vitae Authorem et Motorem, qui intellectu aliquo modo comprehendi possit, circulo indicabant: quoniam ut hominis corpus quidem cernitur, mens verò ipsa, quae hominem à caeteris animantibus disiungit, cerni à nullo potest; sic etiam Dei summi Opificis actiones et motus, qui effectus in sacris literis posteriora vocatur (non fecùs ac Aristoteles effectus posteriora, causas verò priora nominat) et ab humano intellectu cerni possunt; Mens verò ipsa et Divina natura creatarum rerum moderatrix in huius corporis carcere absolutè cognosci non potest. Quod pulchrè apud secretiores Hebraeorum Theologos innuitur per quinquaginta, portas lucis, quas omnes praeter unam Moysen ingressum aiunt, uti in
Caba-