Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/83

From GATE
This page has not been proofread


unam statuam, uti hic sigura apparet, conslata Aegyptij in solemnitatibus comasiarum X, id, est, Aspidem Accipitris capite horrendam producebant, de quo Arius apud Eusebiujm his verbis; Primum idque diunis imum animal est serpens Accipttris formam habens, valdé gratiosum; id si palpebras exigebat, primogenitam omnem suam regionem replebat, cum verò clausos tenebat oculos, tenebræ fundebantur. Sed explicemus mysterium. Osiris cælestis iniqua mortalium vita offensus subindè dormire rebus fidei suæ commissis videtur; undè magna Mundo incommoda & perturbationes nasci, eo verò vigilante, omnia veluti lætitia compleri necesse est; dormiente Osiri, Aspis subdelegatus eius Agathodæmon, vitæ mortisque arbiter, omnia inferiora conuellit, dissipat, et ut Horus lib.2.cap.2. ait, solo flatu interimens omnia: Osiri verò conuenientibus cæerimonijs culto, omnia Mundo bona proieniut; Undè Aegyptij meritò singulari cultu tam implacabile Numen mulcere folebant: quod si intra sacra oculos tenuisset clausos, summorum id infortuniorum quæ Regnum subire debebat, omen erat; oculis verò patulis et benignis iucundisque uifum, maguam promittebat bonorum in, Regno uberatatem. Appositè itaque hoc loco hæc symbola ponutur; e quibus Accipiter Osiris denotat clementiam, bonitatem, pietatem et benesicentiam; Apsis verò Martio rigore tumidum, uti squamatumpectus, quod surrigit, fatis ostendit, iustitiam, seueritatem et rigorem summum Osridis, qui tunc primùm emerserit, quando clementia et pietate Osiridis deposita, rigor iustitiæ in Mundum influxerit; tunc enim in Cœlo malignorum influxuum ocaceruatio, in elementari verò Mundo summa rerum dissidia, sterilitas in terris, contagio in aëre, in rebus publicis tumultus ac seditiones mox nascuntur.
Sequitur deindè hemicyclum signatum litera M. cum sæmore pedeque humano, queis signabant occultum in inferiori horizonte Numinis Solaris processum, ac sæpè in hieroglyphicis inueniuntur nunc uno pede, quo in occultioribus Elementaris Mundi Vulcanisque recessibus progressum, duobus verò in superiori terræ sacie prudentem Isidis processum notat, uti innumeris Oedipi nostri locis exposuimus.
IV. Sequitur modò oualis figura o. p. cui includuntur sigura globi, brachium extensum manu capreolum tenens, sacra catena, quam X vocabant, cum sigura aræ, et brachio altero Capreolum manu gestante, tandem vas Niloticum; quæ quid indicent, explico.
Notandum