Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/83

From GATE
This page has not been proofread


unam statuam, uti hic in figura apparet, conflata Aegyptii in solemnitatibus comasiarum X, id, est, Aspidem Accipitris capite horrendam producebant, de quo Arius apud Eusebium his verbis; Primum idque divinis imum animal est serpens Accipttris formam habens, valdè gratiosum; id si palpebras exigebat, primogenitam omnem suam regionem replebat, cum verò clausos tenebat oculos, tenebrae fundebantur. Sed explicemus mysterium. Osiris caelestis iniqua mortalium vita offensus subindè dormire rebus fidei suae commissis videtur; undè magna Mundo incommoda & perturbationes nasci, eo verò vigilante, omnia veluti laetitia compleri necesse est; dormiente Osiri, Aspis subdelegatus eius Agathodaemon, vitae mortisque arbiter, omnia inseriora convellit, dissipat, et ut Horus lib.2.cap.2. ait, solo flatu interimens omnia: Osiri verò convenientibus caerimoniis culto, omnia Mundo bona proveniunt; Undè Aegyptii meritò singulari cultu tam implacabile Numen mulcere solebant: quod si intra sacra oculos tenvisset clausos, summorum id infortuniorum quae Regnum subire debebat, omen erat; oculis verò patulis et benignis iucundisque visum, magnam promittebat bonorum in Regno ubertatem. Appositè itaque hoc loco haec symbola ponuntur; e quibus Accipiter Osiris denotat clementiam, bonitatem, pietatem et benesicentiam; Apsis verò Martio rigore tumidum, uti squamatum pectus, quod surrigit, fatis ostendit, iustitiam, severitatem et rigorem summum Osiridis, qui tunc primùm emerserit, quando clementia et pietate Osiridis deposita, rigor iustitiae in Mundum influxerit; tunc enim in Coelo malignorum influxuum coaceruatio, in elementari verò Mundo summa rerum dissidia, sterilitas in terris, contagio in aëre, in rebus publicis tumultus ac seditiones mox nascuntur.
Sequitur deindè hemicyclum signatum litera M. cum saemore pedeque humano, queis signabant occultum in inferiori horizonte Numinis Solaris processum, ac saepè in hieroglyphicis inveniuntur nunc uno pede, quo in occultioribus Elementaris Mundi Vulcanisque recessibus progressum, duobus verò in superiori terrae facie prudentem Isidis processum notat, uti innumeris Oedipi nostri locis exposuimus.
IV. Sequitur modò oualis figura o. p. cui includuntur figura globi, brachium extensum manu capreolum tenens, sacra catena, quam X vocabant, cum figura arae, et brachio altero Capreolum manu gestante, tandem vas Niloticum; p quae quid indicent, explico.
Notandum Aegyptios, huiusmodi schematismos sive ouali, siue quadrangulo inclusos, non alio, quàm sacrarum tabularum nomine appelasse: Erant autem sacrae tabulae varia symbola, uti dixi, Ovali aut quadrangulae figurae inclusa, et magno in pretio tenebantur, eò quod non tantùm magnorum, ut ipsi putabant, mysteriorum indices essent, sed et
insuper