Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/78"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
ordinem augeri psse existimabant. Name ut rectè Iamblichus ait: Aegyptÿ imitantes ipsam miuersi naturam frabricamque Deorum, ipsi quoque mysticarum reconditarumque notionum imagines quasdam is symbolis conficiendis ostendebant, quemadmodum et Natura rationes occultas in apparentibus formis quasi symbolis experimit, et Dij veritatem idearum per manifestas imagines explicant, presertim cum perspicerent, superiora omnia inferiorum similitudine delectari, atque insuper optent á superioribus bonitate repleri, quatenus pro viribus imitentur; meritò et ipsi conuenientem superis modum agendo pro viribus offerunt; quandò occulta mysteria symbolis inserunt manifestis, in quibus interpretandis dimitte voces, accipe senus. Aegypti igitur huiusmodi symbolum sub certis temporibus Cœlique situ efformabant, maximè sub Ariete et Mercurio, ex quibus signis, uti suprà demonstrauimus, constituebatur character; Sole enim in Ariete exaltato, et Luna cum Mercurio maximan virtutem cœlitus acquirere arbitrabantur, tum ad Genios in Diuinationibus perficiendis, rerumque investigatione eliciendos, tum ad contrarios Genios Typhonios propulsandos unde hunc characterem hunc variè ab Hierogrammatistis veteribus expressum suisse reperio; primo sub Taurina facie; qui et secundi in Zodiaco signi character est; Secundo per circulum cum sextjlis Lunæ phasi, cui Crux adnectitur, et Mercurij proporius character est. Tertio per characterem Veneris cui cornua Arietis super impornuntur; per primum, Aspidem per secumdum Anudidem fue Meruium Aegyptium, per teritum Isin fue Venerem Aegyptiam, cuius fœdunditas per cornua Arictis indicatur, exprimere solebant; fed iam hæc amplius exponamus. Pingebant Aegyptis circulum, quo Solem referbant Sterllarum omnium principem et cæleste Numen, utpote à cuius benigna posse uiderent, Lunam circulo superimposuere, quod connubium sun et moon appellabant. Præterea, cum sun et moon, omnem virtutum essluxtum potissimum in Mundum hylæum, sive elementrarem exerere comperirent, characteri X Crucem X addixere; quo notabant spiritus omnia permeantis fœcunditatem; quem deinde Græci veluti symbolum, ad
+
ordinem augeri posse existimabant. Nam ut rectè Iamblichus ait: ''Aegyptii imitantes ipsam universi naturam fabricamque Deorum, ipsi quoque mysticarum reconditarumque notionum imagines quasdam in '''symbolis''' conficiendis ostendebant, quemadmodum et Natura rationes occultas in apparentibus formis quasi symbolis exprimit, et Dii veritatem idearum per manifestas imagines explicant, '''praesertim''' cum perspicerent, superiora omnia inferiorum similitudine delectari, atque insuper optent à superioribus bonitate repleri, quatenus pro vìribus imitentur; meritò et ipsi convenientem superis modum agendi pro viribus offerunt; quandò occulta mysteria symbolis inserunt manifestis, in quibus interpretandis dimitte voces, accipe sensus''. Aegypti igitur huiusmodi symbolum sub certis temporibus Caelique situ efformabant, maximè sub Ariete et Mercurio, ex quibus signis, uti suprà demonstravimus, constituebatur character; Sole enim in Ariete exaltato, et Luna cum Mercurio maximam virtutem coelitus acquirere arbitrabantur, tum ad Genios in Divinationibus perficiendis, rerumque investigatione eliciendos, tum ad contrarios Genios Typhonios propulsandos unde hunc characterem hunc variè ab Hierogrammatistis veteribus expressum fuisse reperio; primo sub Taurina facie; qui et secundi in Zodiaco signi character est; Secundo per circulum cum sextilis Lunae phasi, cui Crux adnectitur, et Mercurii proporius character est. Tertio per characterem Veneris cui cornua Arietis super imponuntur; per primum, Aspidem per secundum Anubidem sue Mercurium Aegyptium; per tertium Isin sue Venerem Aegyptiam, cuius '''foecunditas''' per cornua Arietis indicatur, exprimere solebant; sed iam haec amplius exponamus. Pingebant Aegyptii circulum, quo Solem referebant Stellarum omnium principem et caeleste Numen, utpote à cuius benigna luce cuncta animarentur. Cum verò sine Lunae concursu Solem nil efficere posse viderent, Lunam circulo superimposuere, quod connubium sun et moon appellabant. Praeterea, cum sun et moon, omnem virtutum effluxum potissimum in Mundum hylaeum, sive elementarem exerere comperirent, characteri X Crucem X affixere; quo notabant spiritus omnia permeantis foecunditatem; quem deinde Graeci veluti symbolum, ad
 
<br>
 
<br>
 
Vene-
 
Vene-

Latest revision as of 12:17, 8 June 2023

This page has not been proofread


ordinem augeri posse existimabant. Nam ut rectè Iamblichus ait: Aegyptii imitantes ipsam universi naturam fabricamque Deorum, ipsi quoque mysticarum reconditarumque notionum imagines quasdam in symbolis conficiendis ostendebant, quemadmodum et Natura rationes occultas in apparentibus formis quasi symbolis exprimit, et Dii veritatem idearum per manifestas imagines explicant, praesertim cum perspicerent, superiora omnia inferiorum similitudine delectari, atque insuper optent à superioribus bonitate repleri, quatenus pro vìribus imitentur; meritò et ipsi convenientem superis modum agendi pro viribus offerunt; quandò occulta mysteria symbolis inserunt manifestis, in quibus interpretandis dimitte voces, accipe sensus. Aegypti igitur huiusmodi symbolum sub certis temporibus Caelique situ efformabant, maximè sub Ariete et Mercurio, ex quibus signis, uti suprà demonstravimus, constituebatur character; Sole enim in Ariete exaltato, et Luna cum Mercurio maximam virtutem coelitus acquirere arbitrabantur, tum ad Genios in Divinationibus perficiendis, rerumque investigatione eliciendos, tum ad contrarios Genios Typhonios propulsandos unde hunc characterem hunc variè ab Hierogrammatistis veteribus expressum fuisse reperio; primo sub Taurina facie; qui et secundi in Zodiaco signi character est; Secundo per circulum cum sextilis Lunae phasi, cui Crux adnectitur, et Mercurii proporius character est. Tertio per characterem Veneris cui cornua Arietis super imponuntur; per primum, Aspidem per secundum Anubidem sue Mercurium Aegyptium; per tertium Isin sue Venerem Aegyptiam, cuius foecunditas per cornua Arietis indicatur, exprimere solebant; sed iam haec amplius exponamus. Pingebant Aegyptii circulum, quo Solem referebant Stellarum omnium principem et caeleste Numen, utpote à cuius benigna luce cuncta animarentur. Cum verò sine Lunae concursu Solem nil efficere posse viderent, Lunam circulo superimposuere, quod connubium sun et moon appellabant. Praeterea, cum sun et moon, omnem virtutum effluxum potissimum in Mundum hylaeum, sive elementarem exerere comperirent, characteri X Crucem X affixere; quo notabant spiritus omnia permeantis foecunditatem; quem deinde Graeci veluti symbolum, ad
Vene-