Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/69

From GATE
This page has not been proofread


principales, quibus, totidem genii insident et sunt Osiris accipitrinà, Isis humanà, caninà Anubis, Mophta leoninà, Hermanubis denique ibidis facie, totius anni, Aegyptique Tutelares; pennas in manu habent, ut iis occultum agitationis motum innuerent, atque hosce veluti temporis moderatores, rerumque omnium totius anni decursu in inferiori Mundo nascentium tutores, conservatoresque coluerunt; quid veró propriè per 5. istius anni tutelares, sen Deorum natales indicetur, Plutarchus scite docet: Rhea aiunt occulté cum Saturno congresae, Soli, qui id flagitium deprehendisset, imprecatum fuisse, ut neque in mense, neque in anno pareret. Mercurium amore Dea captum tum cum ea congressum, deinde in ludo cum Luna victorem septuagesimam partem cuiusuis diei abstulisse, ac 360. diebus adiecisse, qui 5. dies nunc ab Aegyptiis misi à Graecis epagomenae id est adiectii vocantur, et natales veluti Deorum festa agunt. Genium aquarum, Mophta dictum, hoc est, à moi et ptha, quorum illud aquam, hoc copticè Deum sive Genium notat. Aërem verò exprimunt per sibilum Serpentis iacentis, et trisulca lingua veluti sibilantis; per trisulcam tres aëreos Mundos, in quos dominium suum exercet, notabant; undè Zeuta, id est, vitam huiusmodi characterem appellabant. Porrò ignem significaturi aspidem erectum, vel altari, vel capitibus Deorum impositum, cuius capiti globus insisteret, pingebant; quo igneam quandam vim Universum permeantem indicare solebant; atque huc respiciunt ea, quae paulò ante ex Eusebio et Horo adduximus; hanc vim quoque notabant per circulum, cui serpens insertus, et Graecum aut Coptum exprimeret, quam Tauta vocabant; quo, teste Eusebio, Spiritum igneum toti Universo infusum aptè signabant. Spiritum verò Mundi eo, quo sequitur modo exprimebant, uti ex tabula Bembina patet; in quo aspidem vides accipitrino capite conspicuam; alis expansis in volandi actu constitutam, cauda productà et in volumina contorta, quo schemate sprititus mundani igneam quandam vim et efficaciam, qua omnia penetrat, innuunt, uti prima figura in schemate ostendit.
Patet, itaque cur per serpentem Mundani spiritus vitam in omnia diffusam.