Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/68

From GATE
This page has not been proofread


Perpetuumque virens squamis, caudamque reducto Ore vorans, tacito relegens exordia lapsu.


Quod proculdubio significat, omnia, quae Divina providentia in Mundo generantur, ab eadem solvi celerius, sive paulatim imminui atque deficere, in se recipi, sierique id propemodum; iuxta illud, in id resolvimur ex quo sumus, quod paulò ante hisce verbis pulchrè indicat Eusebius ex mente Phaenicum, cum de natura Serpentis loqueretur,......, ut vel indè appareat, Mundum ex seipso ali, et in se resolvi; Nam cum aeterna sint elementa, neque corruptione, neque variatione per se ulla immutentur, corruptioni tamen ac variationi subiecta videntur, ea parte, qua, pecierum informationi admiscentur, semper tamen ipsa incolumi permanente.
Iterum cum viderent, Serpentem terrestris substantiae, et ex putri ut plurimùm genitum, tortuoso corporis tractu fluctuationis rudimenta Terram; sibilo, sonoque formidabili aërem; tota praeterea substantia squamarum splendentium ornatu, nescio quid igneum exprimeret; haud incongruè quatuor elementa per id indicare consueverunt; per corpus quidem, quod terreum et gravissimum est, Terram; per tortuosum corporis tractum, utpotè qui undarum fluctuationes exprimit, aptè sanè aquam; per sibilum verò rectè Aërem, subiectum soni; Ignem denique totius vigore substantiae, et tricuspide lingua ignis symbolo appositè denotabant; quae omnia Horus lib.I. cap.2. innuit. Porrò quamvis per Serpentem dicta quatuor elementa exprimerent; non tamen singula eodem modo, sed diverso Serpentis situ et conformatione exponebant; Sic vitalem Terrae spiritum, vel ipsam Terram, quam Mesi, vel opsita, id est Genium omnia moderantem vocant, per Serpentem prostratum, et bicornem, cuiusmodi nihil in Obeliscis frequentius est, depingunt. Aquam verò denotantes, Serpentem pingunt, tortuoso corporis tractu, undarum volumina exprimentem cuiusmodi est Serpens, quem in Quinto Libro Obelisci Pamphilii exhibemus in expositione figurae ex Barberinorum Gazophilacio eductae, ut in fig.B. notabant. Deorum itaque in Zodiaci annique administratione curam indicaturi, Serpentem pingebant undulatum, sive in aquae fluentis formam dispositum, ut exprimerent gyros, quos Sol veluti in caelestis aequoris undis per 12. signa totidemq; menses; dum motu suo conficit, omnium, quae in Mundo sunt, rerum productionis causam esse; 12. signa et menses aptè per Serpentem tortuosum indicatos vide. Quia veró 5. dies anno solari Aegyptiaco ad 360. desunt, hosce significare volverunt per 5. gyros prin-