Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/60

From GATE
This page has not been proofread


rumque incremento decrementoque, ut qui sub ortum intendantur, retundantur sub meridiem, cum occasuro verò hebescentes occidant sidere, referre videntur.
His ita positis, magnam quoque Scarabaeum, tum quoad operandi modum cum ovo et Caelo affinitatem habere, testantur singulae Scarabaei partes; totius corporis Crustacea structura, quà nescio quid ovale ac testaceum affectet insinuat; ut in praecedente hieroglyphico cauda Scarabaei docet; tenuibus, diaphanis, ac plicatilibus alis, quae aeria sua forma, igneaque, sicuti et in reliquo corpore seminalis virtutis receptaculo, terrestri Sphaerae totius corruptionis loco undequaque corrrespondent. Quid aliud quinque illae lineae, quae in dorso eius apparent, nisi quinque Mundi Zonarum repraesentatio est? Accedit unumquemque Scarabaeum triginta instructum digitis cum sex suis bifurcatis pedunculis; quibus sanè nihil aliud significari videtur, nisi menstrua triginta dierum spacia, quibus singula signa in Zodiaco Sol percurrit: Quae omnia appositè confirmat Ruellius lib.2. de stirpium natura, hisce verbis: Quin et Scarabaeus omnibus cognitum animal totidem digitis, aut potiùs pedibus innititur, quot diebus mensis constat, in quibus exoriens Sol suos prosequitur cursus, is Solis et Lunae coitum nobis apertè demonstrat; quandoquidem è bubulo stercore pilulam ab ortu ad occasum rotando versans, in orbus imaginem effingit; quem in 28. diebus facto humi scrobulo adobruens tantisper caelat, dum signiferum ambiens Luna ad intermenstruum revertens, sileat: aperto tùm orbiculo novam prolem edit, nec aliam nascendi novit originem. Plinius quoque de eodem loquens: Propter hunc, inquit lib.30.c.II. Aegypti magna pars Scarabaeos inter Numina colit, curiosa Appionis interpretatione, qua colligit Solis operum similitudinem, ut supra diximus, huic animali inesse. Horus Apollo clarissimis verbis praedicta confirmat lib.I.c.10. sic enim ait:......... Habet, inquit, omnis cantharus digitos triginta, ob triginta dies mensis, quibus Sol Oriens suum per singula Zodiaci signa cursum peragit. Porrò non similitudine tantùm, aut partium veluti analogica quadam repraesentatione sed motu quoque operandique ratione ac methodo Solem Scarabaeus in omnibus aemulari patet; pilulas enim illas, ex quibus ortum Scarabaei habuerint, ad ipsam Mundi formam et imaginem effingunt; Ubi enim bubulum, aut alterius iumenti excrementum nacti fuerint, pilulas efficiunt, quas ab exortu, occasum verfus volvunt, ac posticis impellentes pedibus non intermissa, rotatione protrudunt, ipsi interim adversus ortum, teste Horo citato loco, spectant, quasi de industria id dent operae, ut Caeli ipsius intuendo exemplar, imaginem eius exprimere conentur. Quid verò illud, quod inter trudendum à Subsolano in Africum, quasi astrorum ortui obviam fieri contendant, qui quidem proprius motus ab Africo ad Subsolanum est, an non in hoc motum Solis proprium etiam affectare videntur?
Quid