Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/50"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Revision as of 16:18, 6 May 2020
In hoc præsenti veterum sapientum in hieroglyphicis excogitandis
solertiam adeò peritè expositam vides, ut veluti in anacephaleosi
quadam omnia comprehendisse videantur.
Post Hebræos, Aegyptios primos literarum ab Hermete Trismegisto
inventarum usum tradidisse, in operibus nostris hieroglyphicis ex
innumeris authoribus ubertim douimus. Tripex autem lietrarumgenus
Aegyptijs in usu fuisse, Clemens Alexandr. lib. 5. stromatum[1] tradit;
quorum prius apud populum & plebæios in usu, scribendis literis
aptum, undè & ? vocat; Alterum erat sacerdotale, quod
hierolymmatikòn?, quo in sacris rebus conscribendi utebantur; Tertium,
hieroglyphikòn, & sacra sculptura dicebatur, tanquam abdita sacramenta
Obliscis, ac Deorum Dearumque statuis incidere solerent. Addidit & hisce
kyriolikòn?, id est, sscripturam propriè loquentem, (kyriolikòn?, inquit,
est ea, quæ per prima elementa propriè loquitur; ut qui Solem pingunt,
faciunt circulum, Lunam autem, figuram Lunæ curuæ formaam præseserentem?,
convenienter ei figuræ, quæ propriè dicitur.)
Addunt nonulli hisce aliud genus hieroglyphicarum, quod gnomicum
vocant, quo allegoricis quibusdam effatis, morum formandorum doctrinam
insinuabant, cuiusmodi Horapollo posteritati reliquit: Aegyptij quippe.
ut in monibus operationibus suis mystici, allegoricique, ia in familiari
quoque colloquio, breuibus quibusdam arguisse, ephonematis
adagijsque utebantur, quib us[2] mores, diversorumque hominum conditiones
vel laudandas, vel vituperandas perstringebant, quæ & hieroglyphicis symbolis
adnumerarentur, eorum tamen plerumque in familiari consuetudine
usus erat, cuiusmodi sunt: Numero [3]1095. signatus est[4]; quo
pronunciato indicabant hominem mutum; continet enim hic numerus 1095,
dies unius integri triennij, si ex 365, diebus unius anni constituatur
curriculum, intra quod tempus, dum puer non loquitur, etsi linguam
habuerit, vocem tamen nunquam manifestaturus est. Prætereà eum, qui
ad hominem ferocem in necessitate constitutus confugiens opprimitur,
indicaturi, id hoc epiphonemate exprimebant: Noctua passerem excipit[5];
hic enim a venatoribus agitatus, dum ad noctuam confugit, ab ea mox
opprimitur. Rursus hominem indicaturi in silentio contemplationis
studio vacantem, dicebant, cicada canit[6]; hæc enim non ore, sed alarum
stridore canum perficit. Talia sunt plurima argutè sanè & mira ingenij
industria excogitata, quæ in unum collecta Tomo II. Oedipi Aegyptiaci
folio 166. exposita sunt, ad quæ lectorem remitto.
- ↑ Su tratta del libro degli "Stromati" ("Stromàteis") di Clemente Alessandrino. Ci son tre tipi, dice C. Alessandrino, di scrittura egizia, ed essi sono: quella popolare, della plebe; quella sacerdotale; quella sacra. Ecco il senso del "Trimegisto", per cui tanto la scrittura "ieratica" (sacerdotale) quanto quella "sacra" tout court, hanno un senso nascosto, segreto e più profondo: il geroglifico dei geroglifici.
- ↑ Senza lo spazio, "quibus", dunque.
- ↑ Corsivo.
- ↑ Corsivo.
- ↑ Corsivo, la "ß" = "ss".
- ↑ Corsivo.