Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/42

From GATE
Revision as of 16:18, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


confundunt, valdè hallucinantur, cum haec, uti religione, ita_, situ quoque distinĉta fuerint. Minervae Fanum eiusque situm, ritusque_, in eo peragi solitos Iacobus Laurus ex Plinio in suo de Romanis Antiquitatibus libro hisce verbis describit: <Templum Dea Minerva edificatum, feu dicatum fuit à Magno Pompeio ex Manubiis, ubi omnia Vittarum à se gentium insigna ac titulos reposuit, et est apud Plinium lib. 3. cap. 26. Templum variè ornatum instructumque fuit, addito simulacro ipsius Dee, cui varia quoque à suis Sacerdotibus fiebant sacrificia; Nam ei Victores redeuntes è bello, iriumphantesque sacrificabant in gratiarum actionem, quas ei tamquam Dea armigere referebant, quocircà etiam a gide sinistra, et hasta manu dextrà, longa inducta toga fingi pingique erat solita; Interdum Caput Medusae in seuto paferens: Bellona proptereà, quasi Dea bellatrix diĉtà à Gracis Pallas, Minerva à Latinis dicitur, aliisque nominibus, Iouis Aetheris primogenita, ut testatur Leontius Author Gaecis; atque idcircò fabulantur Poëtae eam è Iovis cerebro natam, ob eam fortassis causam, quod cum sapientissima fuerit foemina, et ideò sapientia et bonis artibus à Veteribus propositam, significare eo commento voluerintsapientiam, pro qua sumebatur Minerva, ex inexhausto Divina sapientia fonte dimanabe. Meminis huius Commenti Sanctus Augustinus lib. 5. de Giuit. cap. 10. Tritonides quoque dicebatur à Poëtu prasertim, eò quod Ogygu Regis tempore circa Tritonidem Africa paludem, Virginali facie et habitu dicatur apparuisse. Diuinitatem autem videtur obtinuisse apud eam gentem, tamquam de hominibus benesserita, quod dei et lanificii credatur esse inuentrix: Ludi in eius honorem celebrabantur, Quinquatria dicta, quae ad sua usque tempora perseverasse restatur Plinius. Fiebant autem quinque diebus, quibus pueri vacabant à staudiis, praeceptoribusque ferebant munaseula in honorem Dea, de quo Ovidi Varro ferebit, ab ea fundatas Athenas, alii volunt, quod iis nomen dederint, ob olivam ei dicatam in Signum Victoria et Pacii. Meritò hoc Dea Sapientiae Templum cessit adi B. Virginà, vere sapientia Matris, cui ibidem Patres Praedicatores eiusdem sapientia cultores inferviunt.> Ex quibus patet, Templum Minervae ab Isidis diversissimum fuisse; in illo enim Graecorum more cultus Minervae, in hoc Aegyptiorum more Isis celebratur, uti Ichnographia docet Isaeum enim, ut et Remplum ipsum ubisque pyramidibus, caeteruque monstruosis Deorum Dearumque formis deferibebatur, plena omnia hieroglyphicis Schematismis, de quibus cum in sequentibus fufiùs dicturi simus, ea id hoc loco tantùm insinuasse sufficiat.