Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/17

From GATE
Revision as of 16:09, 18 February 2018 by FerriniWiki (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "quem Augustus Romam aduectum erexit in Circo Maximo; hodiè ante Ecclesiam B. Virginis de Popolo, à Sixto V.P.M. erectus spectatur. Vixit Psammirtao.<br /> NECTANABIS Rex ult...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


quem Augustus Romam aduectum erexit in Circo Maximo; hodiè ante Ecclesiam B. Virginis de Popolo, à Sixto V.P.M. erectus spectatur. Vixit Psammirtao.
NECTANABIS Rex ultimus Aegypti Obeliscum praegrandem erexit Memphi, quem indè auulsum Rex Ptolomaeus Philadelphus Alexandriae in Templo Arsinoes erexit, sub iisdem Romae conditae temporibus anno
Hoc tempore Cambysae Rex Persarum Aegyptum invadens, omnes Obeliscos prostravit, Sacerdotes trucidavit, abolita Aegyptiaca doctrina.
AUGUSTUS CAESAR pulsis Graecis, Aegyptum occupans Romano adiunxit imperio, primusque fuit, qui Obeliscos ex Aegypto avectos, unum in Circo Maximo, alterum in Campo Martio, horis Mostrandis aptum erexit.
C.Caligula Obeliscum à Momphencure olim in Aegypto erectum Romam advectum in Circo Vaticano, Sixt.V.P.M. ante Basilicam S. Petri reerexit.
CLAUDIUS Caesar , duos Obeliscos, sed rasos ex Aegypto traslatos ante Mausolaeum Augusti erexit.
Quorum unus à Sixio V. erectus spectatur ante Aedem Liberianam S. Mariae Maioris; alter ruderibus dicti Mausolaei obrutus adhuc delitescit.
ANTONINUS CARACALLA Caesar Obeliscum erexit in Hippodromo suo, in Via Ardeatina. quem posteà Innocentius X. P.M. erexit in Circo Angonali.
COSTANTINUS Magnus Obeliscum omnium maximum transvexit Alexandiam, ut eum in nova Roma, Costantinopoli erigeret; sed eum morte praeventus is praestare nequiret.
COSTANTINUS Caesar eius filius illum Romam translatum erexit in Circo Maximo.
THEODOSIUS Imperator alium erexit Costantinopoli.
SIXTUS V. glor. mem. ingenti animi magnitudine incitatus, prostratorum à Gothis Obeliscorum erectionem, primus ex Pontificibus molitus est; In Campo quidem Vaticano, Caii Caligulae, Ramesseum à Costantino Caesare in Circo Maximo olim erectum in Campo Lateranensi reerexit.
SMARRAEUM à Claudio olim ante Mausolaeum