Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/167

From GATE
This page has not been proofread


sessi sunt. Non enim Mercuriam verè canem existimabant, sed custodem, et pervigile animalis naturam, quae hospitem ab hoste dijudicat, ut ait Plato per Picinum relatus, Deorum perspicacissimo tribuunt. Nequ Solem putant ex Loto editum nuper infantem, verum ita Solis ortum, et ex humidis elevationem interpretantur, Quando et faevissimum Persarum Regem Ochum non solum Parricidam, sed et ipsius Apis, quem sibi, ac fociis in mensam propsuit occiforem, Machaeram, vel ad hoc usque tempus vocant, non hominis proprietatem, sed mores expresserunt instrumento, quod parricidio accommodatum aequiparabant. Cum itaque varii variè de Aegyptiis Diis ipquerentur,, eorumque gesta diversimodè ali quidem ad literam, alii ad mores, alii et ad naturam, nonnulli etiam ad ineffabilia Dei mysteria trabentes interpretarenur; mirun sanè non est, Aegyptiorum historiam adeò variam esse, et diversam, quam apud Authores deprehendimus; fieri enim nequit, ut opinionum varietas rebus gestis, earumque circumstantiis non vehementer officiat. Ne tamen varietas dcita hieroglyphicorum expositio ni nostrae obicem aliquem quovis modo poneret; ideo in hoc unicum tùm in hox praesenti, tùm in reliquis operibus meis hieroglyphicis incubui; ut,si
nonnulla, circa sapientiam Aegyptiorum occurreret differentia, illam et intelligi nec posse, nec debere, nisi sub quadruplici sensu, aut literali, aut tropico, allegoricove, aut analogico, sub quibus unam et eamdem rem exprimebant.