Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/167

From GATE
This page has not been proofread


sessi sunt. Non enim Mercurium verè canem existimabant, sed custodem, et pervigilem animalis naturam, quae hospitem ab hoste diiudicat, ut ait Plato per Picinum relatus, Deorum perspicacissimo tribuunt. Neque Solem putant ex Loto editum nuper infantem, verum ita Solis ortum, et ex humidis elevationem interpretantur. Quando et faevissimum??? Persarum Regem Ochum non solum Parricidam, sed et ipsius Apis, quem sibi, ac fociis in mensam proposuit occisorem, Machaeram, vel ad hoc usque tempus vocant, non hominis proprietatem, sed mores expresserunt instrumento, quod parricidio accommodatum aequiparabant. Cum itaque varii variè de Aegyptiis Diis loquerentur, eorumque gesta diversimodè alii quidem ad literam, alii ad mores, alii et ad naturam, nonnulli etiam ad ineffabilia Dei mysteria trabentes interpretarentur; mirum sanè non est, Aegyptiorum historiam adeò variam esse, et diversam, quam apud Authores deprehendimus; fieri enim nequit, ut opinionum varietas rebus gestis, earumque circumstantiis non vehementer officiat. Ne tamen varietas dicta hieroglyphicorum expositio ni nostrae obicem aliquem quovis modo poneret; ideo in hoc unicum tùm in hox praesenti, tùm in reliquis operibus meis hieroglyphicis incubui; ut, si
nonnulla, circa sapientiam Aegyptiorum occurreret differentia, illam et intelligi nec posse, nec debere, nisi sub quadruplici sensu, aut literali, aut tropico, allegoricove??, aut analogico, sub quibus unam et eamdem rem exprimebant.