Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/161

From GATE
Revision as of 10:18, 21 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Ibisormmis statuae praestanda; Limbus lapidis quibus simulacrum includebatur, plenus est hireoglyphicis; quae tamen feré paucis exceptis, uti eadem, quae in limbo vestis iam...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Ibisormmis statuae praestanda; Limbus lapidis quibus simulacrum includebatur, plenus est hireoglyphicis; quae tamen feré paucis exceptis, uti eadem, quae in limbo vestis iam exposuimus, continet, ita quoque supervcaneum esse duxi, iis exponendis immorari. Quid enim piscis symbolum expressert, quid baculi incurvati, quid papilio dracontomorphos, quid Ibis, et accipiter, quid hydroschema, iam in praecendtibus docuimus. Fuit itaque hoc simulacrum Isiacum, quod per sacrificia solita veneratione cultum, necnon characterum symbolicorum virtute et efficacia Numina Geniosque averruncos contra adversas potestates mirisicé allici attrahique superstitiosus credebant. Sed haec de Idoli huius hieroglyphici significatione sufficant. Quie singulorum interpretationem susiorem desiderat, ei ut Oedipum Aegyptiacum; et Artem nostram hieroglyphicam, quam secundae Oedipi editioni, Deo dante reservavimus, adeat consulam, ubi omnia novo artificio combinata reperiet.