Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/160

From GATE
This page has not been proofread


Idolum Aegyptiacum cultum Nephtae, seu Isidis Hylaeae exprimens.


Foeminae Isidis cultrices eodem modo, quo Isidem vestitam fuisse credebant, se induebant, ut hoc pacto similes illi factae facilius ab ea, quod petebant, obtinerent, videlicet prolis faecunditatem, in multos annos provectam aetatem corporis integritati sociatam, medicinam morbis profligandis aptam, et reliqua humanae conservandae vitae necessaria sustenamenta, quae in Operibus nostris, potissimùm in Medicina hieroglyphica ubertim prosecuti sumus. Atque huius farinae statua fuit, cùius ectypon non ita pridem mihi attulit Illustrissimus et Reverendissimus S.R.I. Comes de Uvaldstein, indesessus bonarum artium promotor, quod ipse ab Eruditissimo Viro Ioanne Vanslebio Germano, Orientalium linguarum notitia illustri, ex Aegypto reduce acceperat, hìc opportunè inserendam duxi.
Fuit inventa haec statua in Cairo in morat Kehia Ohale, et delineata à suprà laudato Ioanne Michaële Vanslebio, cuius interpretationem apponimus. Est hoc Idolum Isidis Hylaeae, seu quam Nephta vocant mystico amictu Isidi proprio indutae; Caput velo, more solito, coopertum habet, ad excrementitias capillorum sordes, quas Dii oderant, contegendas; pectori amuletum appensum gestat, quo contra adversarum potestatum machinas armari credebatur; in ipso amuleto sub varia fluminum forma Mundanorum Numinum influxum exprimunt, eratque magnum contra Bebonias adversitates praesidium, uti in Oedipo variis in locis ostendimus; Cingulo in formam Crucis adaptato, necnon variis hieroglyphicis, quae efficaciam Deae notabant, insignito cingitur; deindè novemplici catenarum mundialium serie in Hylaeum Regnum protensà, quibus ipsa substat, conspicua adornatur. Huius ansatae Crucis formam in praecendtibus quoque exhibuimus. Sequitur tandem extremus vestis limbus hieroglyphicis praenotatus, quae sunt A Ibis. B Segmentum cum ara. C Statua Numinis averrunci. D accipiter. E bos procumbens. F Ibis cum serpente. G duo hydroschemata cum retinaculo mystico, H cum Mercuriali statua in ibidis rostrum transformata. Ibis Mercurium refert rerum inventorem, uti im praecedentibus ostendimus. Ara cum supraposito segmento Tauri characterem exprimit. Figura B. Genium averruncum notat, et flagellum seu scuticam in manu gestat, quà adversis potestatibus se opponere videtur: et in aliis Obeliscis hoc pacto plerunque depingitur. D accipitrem notat, et occidentis Solis symbolum est. E figuram refert Bovis procumbentis, qua Osiris exprimitur hylaus. F Ibis cum serpente, refert Mercurium, cuius praesidio liquor tùm superior tùm inferior per G signatus vivificatur, per sacrificia H Ibifor-