Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/158

From GATE
This page has not been proofread


De Fragmentis


tum detexisse, in Regione Romanae Urbis, quam il Rione della Regola vocant, in platca Branchioru, vulgo nella piazza de'Branchi; quae in palatio olim iurisdictioni Cardinalis Cavalcrii, modo Familiae Maffeiorum paret, ad quem cum me duxisset, inveni tandem verum esse, quod dixerat, videlicet Obelisci partem haud spernendam, ex lapide omnibus Obeliscis communi, muro angulari insertam; cuius altitudo 10. palmorum latitudo una quarta circiter tenebat, quem statim à meo socio desginatum, hic Lectori exhibendum duxi. Latera quaterna singula, iisdem prorsus hieroglyphicis constare deprehendi, prout in praesenti schematismo apparet. Latet et alius inter rudera Mausolaei Augusti, consimilis illi, qui ad S. Maiorem erectus fuit. Sed rasus uterque sine literature hieroglyphica. Non dubito, quin successu temporis complures alii hinc inde in celebrioribus Urbis subterraneis locis detegentur; sed hanc eoru ervendorum cura posteris relinquamus. Sufficiat, nos, iis, hucusque desiferatam hieroglyphicorum notitiam ad eos interpretandos, subministrasse.