Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/141"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "cucurbitis, id est, signaculo triformis Numinis, et sundi paterni, id est pantamorphae Naturae signaculo conspicuo significat. Accipitres E. assidentes Intelligentias Solares...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
cucurbitis, id est, signaculo triformis Numinis, et sundi paterni, id est pantamorphae Naturae signaculo conspicuo significat. Accipitres E. assidentes Intelligentias Solares eiusdem administras notant. Circulo imponitur, quia in Universum dominum suum exerit; Cui et octo Genii Solares Accipitrino capite transformati, manibus extensis veluti supplicare, eiusque iussa, rerumque fideo suae commissarum influxum  executionem opetiri videntur. Reliquia hieroglyphica tùm quia nota sunt (nihil enim aliud, quàm effectus et operationes dictorum monstrant) tùm quia minutiora sunt, quàm ut dignosci possint, ob magnam corruptionem, quam, uti in huiusmodi ferè omnibus minutiorbus characteribus usu venit, passa sunt, omittenda duxi. Quarè ad ea tantum hieroglyphica, maiora, quorum figurae cartò sibi constant, exponenda nos accingamus.
+
cucurbitis, id est, signaculo triformis Numinis, et fundi paterni, id est, pantamorphae Naturae signaculo conspicuo significat. Accipitres E. assidentes Intelligentias Solares eiusdem administras notant. Circulo imponitur, quia in Universum dominum suum exerit; Cui et octo Genii Solares Accipitrino capite transformati, manibus extensis veluti supplicare, eiusque iussa, rerumque fidei suae commissarum influxuum executionem opetiri videntur. Reliqua hieroglyphica tùm quia nota sunt (nihil enim aliud, quàm effectus et operationes dictorum monstrant) tùm quia minutiora sunt, quàm ut dignosci possint, ob magnam corruptionem, quam, uti in huiusmodi ferè omnibus minutioribus characteribus usu venit, passa sunt, omittenda duxi. Quarè ad ea tantum hieroglyphica, maiora, quorum figurae cartò sibi constant, exponenda nos accingamus.
 
<br>
 
<br>
Dorsum statua pariter innumeris hieroglyphicis ornatum est, inter quae medium spacium continetfiguras in varias classes divisas: verùm cum statua truncata sit, in ea prima et ultima hieroglyphica schemata desunt; medias autem schematum classes signavimus literis A.B.C.D.E. in spaio A. ponitur figura Bovis alati humana sacie, cuius capiti flammas evibranti globus imminet, serpentique undato insistit. Bos humana sacie flammas capite evibrans cum globo superposito, indicat Mentem Apidis, vitalis motus per quator Mundi stationes propagati praesidem,cuius symbolum serpens est, cuius quator gyris, quator pedibus insistit; Globus Divinitatem, flammae igneam vim, ala velocitatem, qua omnes pervadit Mundi semitas, significant. Quem seuitur paulò post in spacio B. principalis eius minister Cynocephalum Numen, Scarabaeum in capite globis intermedium pro tutulo habens, manibus binos serpentes, infra pedes pariter undulatum serpentem continens, quibus symbolis vita Lunae Solaris indicatur, quam in inferioris Mundi portiones distribuit; è regione crocodilus receptaculo inclusus cum phallo oculato, quem sequitur globus serpente foctus cum alio Crocodillo; quo indicatur Typhonia vis, vitalis et foecundae propagationis destructrix, quam Cynocephalus vi sua antitechna dissipat et eliminat, Porrò in plano C. sequitur Scarabaeus raniformis accipitrino capite conspicuus, pedibus anterioribus tutulum é tribus phialis Niloticis compositum continens, posterioribus pedibus arae insistens, quo significatur Solaris vis materiali potentiae, quae in humida nili substantia consistit, dominans, quae per Scarabaeum raniformem et tres phialas indicatur; que Ibis Mercurialis, sive Lunaris Agathodaemon stipite in hieralpham transformato, promovet. Figura verò humana pennam in capite gestans, et manibus bina vase praeferens, ei quasi supplicare videtur, ad humidam substantiam virtute sua imbuendam. In plano D. sequuntur Momphtae Numina Leoninis capitibus transformata, quorum prius Crucem portat, altera manu alteram statuam ingeniculatam, manu capiti eius imposita, veluti prote-
+
Dorsum statuae pariter innumeris hieroglyphicis ornatum est, inter quae medium spacium continet figuras in varias classes divisas: verùm cum statua truncata sit, in ea prima et ultima hieroglyphica schemata desunt; medias autem schematum classes signavimus literis A.B.C.D.E. in spatio A. ponitur figura Bovis alati humana facie, cuius capiti flammas evibranti globus imminet, serpentique undato insistit. Bos humana facie flammas capite evibrans cum globo superposito, indicat Mentem Apidis, vitalis motus per quator Mundi stationes propagati praesidem, cuius symbolum serpens est, cuius quatuor gyris, quatuor pedibus insistit; Globus Divinitatem, flammae igneam vim, ala velocitatem, qua omnes pervadit Mundi semitas, significant. Quem sequitur paulò post in spacio B. principalis eius minister Cynocephalum Numen, Scarabaeum in capite globis intermedium pro tutulo habens, manibus binos serpentes, infra pedes pariter undulatum serpentem continens, quibus symbolis vita Lunae-Solaris indicatur, quam in inferioris Mundi portiones distribuit; è regione crocodilus receptaculo inclusus cum phallo oculato, quem sequitur globus serpente foctus cum alio Crocodillo; quo indicatur Typhonia vis, vitalis et soecundae??propagationis destructrix, quam Cynocephalus vi sua antitechna dissipat et eliminat. Porrò in plano C. sequitur Scarabaeus raniformis accipitrino capite conspicuus, pedibus anterioribus tutulum é tribus phialis Niloticis compositum continens, posterioribus pedibus arae insistens, quo significatur Solaris vis materiali potentiae, quae in humida nili substantia consistit, dominans, quae per Scarabaeum raniformem et tres phialas indicatur; que Ibis Mercurialis, sive Lunaris Agathodaemon stipite in hieralpham transformato, promovet. Figura verò humana pennam in capite gestans, et manibus bina vase praeferens, ei quasi supplicare videtur, ad humidam substantiam virtute sua imbuendam. In plano D. sequuntur Momphtae Numina Leoninis capitibus transformata, quorum prius Crucem portat, altera manu alteram statuam ingeniculatam, manu capiti eius imposita, veluti prote-

Revision as of 10:23, 20 June 2023

This page has not been proofread