Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/137

From GATE
Revision as of 12:53, 19 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "ampliùs moucnt, voluntati corum condescendunt; nam non alia de causa Mundi partes in ordine permanent, nisi quia benedica Osiridis poestas sincera et intacta, nullo contrario...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


ampliùs moucnt, voluntati corum condescendunt; nam non alia de causa Mundi partes in ordine permanent, nisi quia benedica Osiridis poestas sincera et intacta, nullo contrario tumultu et errore misceri, et confundi potest; vita insuper omnium pura semper et incorrupta persistit, eò quod vivisicis harmonicisque rationibus, quae in iside reconditae sunt, totus Mundus sempiterna lege persistat; quis enim cursus Solis et Lunae cohibeat? quis abystos apriat? quis basin, id est, vehiculum Mundunarum rationum retardet? Ne itaque Natura immutetur, fortemque contrariam subeat, hinc verbis minacibus ea profanari nolun, quae sempiternoum Deorum munere, perpetuae instabilitatis omnis contrarietatis expertem sortem nacta sunt. Atque haec ex mente Aegyptiorum dicta sufficiant.

In adytis itaque pro diversa Numinum conditione, diversos ritus et caeremonias obibant, quae omnia pulchrè ex frusto quodam marmoris albi hieroglyphico, quod non ita pridem mihi  transmisit interpretandum Eruditissimus Vir Thomas Henschau Anglus. Lapis albus est, marmore longè mollior, haud dubie ex subterraneis Aegypti cryptis, ubi ut plurimùm in huiusmodi lapidibus mollioribus hieroglyphic insculpi solebant, veluti ab omni aeris iniuria ritè munitis. Altitudo lapidis est pedum trium minùs uno pollice; latitude pedis unius pollicum 2. et 3. quarta 3. crassicies circa 4. pollicum, cum una quarta. Figurae superiores altae sunt ped .1. poll .5. inferiores verò poll.8. singulae continentes spacia poll.2. Spacium quod infrà figuris vacuum est, continet pedem unum, iuxa mensuram Anglicam. Lapis in vertice curvatus est, et refere videtur cum reliquo continente adytum, in quo globum alatum in vertice vides signatum litera D. infra quem varii minuti characteres hieroglyphici (qui tamen temporis iniuria corrosi, quid referant cognosci non potest) parietibus insculpti, infra quos figura hominis nudi A, cidari Aegyptiaca redimiti sedentis habitu  conspicitur; et dextra manu flagellum, altera bacululm continet, à cuius tergo B. simulacrum foemincum se sistit, veste linea ad talos usque involutum, cuius in capite velo et taeniis ornato globus serpentiser emergit; à figura A, aliquid veluti sollicitè quaerens; ex altera verò parte C spectatur, ex parte superiori ab umbilico usque ad verticem nuda, virili habitu, brachiis extensis, eorumque digitis in serpentes veluti degenerantibus; Inter figuram A et C, ara posita est, vase turbinato et binis globulis instructa. Quae quid indicent expono. Globus alatus supemi Numinis omnia pervadentis providentiam signar. Figura A, osirin notat, Numen Solare et....; quod flagellum, sceptrum, habitus sedentis et cydaris, quae sunt dominii et potestatis supremae symbola, satis ostendunt: Nudus singitur; quia Numen ab omni terrenae contagionis miscella immune esse debet, cui Isis B, coniungitur, individua Osiris comes Luna, uti globus serpentifer capiti insistens conua Lunae facie adornatus, et velum taeniaeque, do-