Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/134

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


SAPIENTIA AEGYPTIORUM


Adytorum Mystis, Sacerdotibus, et prophetis amicitia sociabor. Quinam sunt alii hi libri, nisi quos diximus muris, mensis, fabulisque aliis, hieroglyphicis avium, serpentum, quadrupedum, horumque in unum varia metamorphosi compositorum imaginibus inarati? neque enim aliud Adyta tenebant. Quae adeò vera sunt, ut vel ipsa sacra Scriptura Hebraeis huiusmodi abominationes, quas in adytis more Aegyptiorum in subterraneis locis extructis peragere solebant exprobare videatur. Tale adytum fuit, quod Deus Ezechieli mostrabat cap. 8. vers. 7. Et introduxit me ad ostium atrii, et ecce foramen num in pariete, et dixit ad me; Fili hominis, scinde parietem, et cum scidissem parietem apparuit ostium unum, et dixit ad me, ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt, et ingressus vidi....
Et ecce omnis similitudo reptilium et animalium et idola universa domus Israël depicta in parietibus circumcirca. Vides hic non ad aliud, quam ad ritus et caerimonias in adytis Aegyptiorum, quibis Hebraei adeo dediti erant, peragi solitas alludi? Quorum quidem ratio tanti aput Graecorum Philosophos, tametsi non nisi fama tantùm relata habebatur, ut Clemente teste:....:Pythagoras curcumcisus est, ut in adyta ingressus mysticam ab Aegyptiis disceret philosophiam. Et lustinus quest. ad Orthodoxos cap.25...Id temporis hieroglyphicae disciplinae in pretio erant apud Aegyptios, quae in adytis dabantur lectissimis quibusuis, non hominibus de trivio, Asgtrologia verò abiecta, circumforanea, et vulgaris apud eos erat. Imò Platonem ipsum, Eudoxum, caeterosque Graeciae philososophos ad huiusmodi sacras disciplinas in Adytis traditas, percipiendas data opera in Aegyptum profectos fuisse Laërtius tradit; ab iis tamen, qui sacris praeerant, Sacerdotiubs.