Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/128

From GATE
Revision as of 11:53, 20 June 2023 by Kathryn Sofia Bowers (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Altera radix est Iuniperi, quam Natura in Bubonem serpente, ipsum quasi consecturo circumdatum efformavit; respondetque infra posito symbolismo hieroglyphico tum in hoc, tum i...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Altera radix est Iuniperi, quam Natura in Bubonem serpente, ipsum quasi consecturo circumdatum efformavit; respondetque infra posito symbolismo hieroglyphico tum in hoc, tum in aliis Obeliscis posita obvia. Pugnam enim Typhonis et Ophtae indicaturi Hierogrammatistae, Noctuam et aspidem surrecto pectore colloque rumidam exprimebant. Est enim Noctua, quà inavspicatum malum innuebant, Typhonis symbolum; Aspide verò vivacissimo serpente, Ophtam significabant mundanae vitae praesidem; quos continuas inter se lucta s exercere, AUthore Plut. referebant. Fuit itaque hoc veterum sacerdotum ingenium, ex singulis rerum naturalium classibus apta ad mysticos, allegoricosque THeosophiae sensus exprimendos, symbola reperire. Tertia figura suit caput miliebre velo involutum, in ligno olivae dolato repertum. Quae tria si veteres Hieromystae reperissent, proculdubio per Anserem Chenosyrin; per noctuam verò serpente circumdatum Ophtaeo-Typhonium dissidium; Velato verò mulieris capite, Isidem olivae inventricem significassent, cum hoc velo caput Isidis in plerisque statuis sub hoc habitu cernatur. Quae hic interserenda duxi, ut ex iis Aegyptiorum veterum ad hieroglyphicos Schematismos formandos ingenium compareret.