Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/126

From GATE
Revision as of 11:02, 20 June 2023 by Kathryn Sofia Bowers (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Daemon occulta fraude ad animas huiusmodi cultu superstitioso illaqueandas, se immiscebat; Undè meritò talia ab Ecclesia tanquam diabolicae artis ilusiones prohibentur et da...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Daemon occulta fraude ad animas huiusmodi cultu superstitioso illaqueandas, se immiscebat; Undè meritò talia ab Ecclesia tanquam diabolicae artis ilusiones prohibentur et damnantur.
Certè totum studium eorum in hoc potissimum positum fuisse videtur; ut quodeumque in triplici terrestris Mundi aeconomia lapidum, planatarum, animaliumque ad Numinum operationes similitudinem quandam habere viderent; illud quoque sub talis, et talis Numinis sive Genii tutela esse, aptumque proindè ad eos per mysticos sacrificiorum ritus attrahendos opportunum efficacissimumque medium indubitanter sibi persuaderent. Unde nihil illis adeò vile erat, et tenue sive lapidum caeterorumque mineralium, sive plantarum, radium, seminum, sive denique animalium, volatilium, aquatilium, necnon insectorum figuras proprietasque spectes, quod non ad huiusmodi mysticas illiciorum rationes adhiberent: utpotè qui superstitione patria excaecati, necnon divini Numinis allapsu destituti, omnia plena dispartitae divinitatis esse crederent, atque adeo veri et unius Dei cultum religionemque in detestandam..., distraherent. Conabantur quidem ipsi sub velamento mysteriorum insaniam obtengere, dicentes (ut ridiculè Porphyrius philosophatur_ divinitatem non per hominem tantum, sed et per omnia pertransisse.
'Deum namque ire per omnes
Terraeque tractusque maris, Coelumque profundum.'
Cuiusmodi supersitiones cum stomacho et risu non semel recensuit Cicero Aegyptiorum in hoc genere dementiam admiratus. Invenalis verò non magis acriter, quàm verè cecinit:
Quis nescit Volusi Bithinice qualia demens Aegyptus portenta colat?
Porrum, et caepe violare nefas, et frangere morsu O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in horis Numina.
Ut proindè mirum non sit, humani generis hostem eorum se operationibus ut plurimum immiscuisse; viget et in hunc usque diem in animis superstitiosorum hominum pestifera illa persuasio, ut quandocunque quidpiam insolenti aliquo : naturae characterismo insignitum intuentur, statim sub eadem quoque aliquid divinum latere sibi persuadeant, veluti quoddam ad illud, quod ipsi pratendunt ambiuntque obtinendum, periamma peropportunum. Dum haec seribo, nonnulla huius farinae shcemata Ovidius Montalbanus Philosophus et I. C. celeberrimus, eximii operis Dentrologici Author Bononia ad me misit, quae ad attestandam dictorum veritatem subiungenda duxi.
Prima