Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/123

From GATE
Revision as of 10:49, 19 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "raonis, masculis veluti stelluli per totum corpus mira naturae arte depictis variegata est; unde Hierophantae eam non immerito in firmamenti eiusque praesidis symbolum assumse...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


raonis, masculis veluti stelluli per totum corpus mira naturae arte depictis variegata est; unde Hierophantae eam non immerito in firmamenti eiusque praesidis symbolum assumserunt. Canistrum capiti dorso Meleagridis insistens, abundantiam fructuum, quam profert; Perseae folia sapientiam, quà omnia mirificae dispofitionis lege coordinat; ob impenetrabilem operationum quo utitur modum, non tam sermone, quam devoti cordis silentio colendam et adornandam signat. Nam Horo teste, habet Persea arbor folia similia linguae, et fructum cordi similem, quae abditae sapientiae in Deo symbolum sunt. Cornua Bovina Lunam, seu Isidem, unde et à poetis Bumorpha quoque dicitur: et Scarabaeus circulo inclusus, Solem sive Osirim exprimit, quibus Solis et Lunae ministerio, omnium dictaru rerum varietatem effici docetur; dextra manu sceptrum tenet Lotiserum, quo ad paternae mentis exemplar omnia se moderari demonstrat. Loti enim flos, uti supra diximus indefesso motu Solem noctu diuque teste Theophrasto, sequitur: imperioso verò sinistrae manus gestu, omnia eius mandatis iussisque substare, uti et administros circumstantes ad obediendum promptos innuit. Nam ut recte Zoroaster,.... Nam omnia Pater perfecit, et menti tradidit secundae, quam primum vocant nationes virorum. Atque hoc est universae Naturae mater isis; Omnia continens, omni-mammea, bumorpha Sothis et refulgens in astro canis. Iuxta illud, quod Diodorus, adducit, epiphonema.
.......
Ego Isis omne id quod est, et fuit erit, et meum peplum nemo mortalium unquam detexit. Que quidem nulli alteri, nisi fundo paterno hoc est lyngi intelligibili, seu verbo paterno competer possunt: quae ita sese habere uberrime omnigena auctoritate stabilita citato loco reperies. Porro hoc est idearum Mundialium in mente suprema existentium penuarium; Portae magnae stylobatae V L. VUM. in quibus quadrata, quibus circuli nunc 6 aut 8, vel etiam effectis in florum morem radiis inseribunutr continuato ordine circumcira depictae videntur, per quadrata quidem, tetradem, per 8. raidos ogdoadem, mysticum numerum, uti in Arithmologia nostra mystica docuimus, notant; quae addita 4. scilicet ad 8. constituunt numerum duodenarium, mundanae perfecitionis symbolum, exprimuntque particularium rerum ideas, de quibus amplissimè in nostra Geometria hieroglyphica 2.2. Oedipi parte. Quoniam verò in Mundo elementari omnia, dierum noctiumque tenebrarum lucisque consensuum distensuumque vicissitudine in aethereo, motuum contrarietate, in intellectuali geniorum dissidiis in elementis consono- dissonis qualitatibus ad universi conservationem constitunntur; aptè sanè hanc mundane fabricae constitutionem ex bonis mahsque conflatam, per binas columnas candido-nigris gradibus distinctam throni sustentatrices haec