Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/120

From GATE
This page has not been proofread


Quomodò in Adytis Hieromystae supremae mentis thronum adornarent Hieroglyphicae doctrinae specimen.

SEd ut Lector omnia luculentius perspiciat hìc schema apponampunctuation? ex Isiaca depromptum mensa, quam Tabulam Bembinam appellamus, eo quòd eam primus Eminentissimus Cardinalis Bembus obtinuerit, inaestimabile antiquitatis Aegyptiacae monumentum; quod punctuation? deindè operà Aeneae Vici Parmensis Gazophylacio Ducis Mantuani cessit; deinde in cis Urbis expugnatione abreptum; denique ad Ducem Sabaudiae, nescio qua bona sua sorte delatum, inter rariora cimelia ibidem conservari audio. Ex huius tabulae schematismis, medium, ad dictorum veritatem comprobandam excerpere visum fuit; ex qua modus et ratio supremae divinitatis repraesentandae ratio luculenter patebit, et est uti sequitur.