Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/117

From GATE
This page has not been proofread


ciemus; conducunt enim a eius scientiam; nec enim homo intelligendo essentias rerum, nisi in eius anima rationes ideis correspondentes essent insertae, attingere pesset; sensibus enim sola extena accidentia offeruntur. Undè, nisi anima per rationes ad ideas elevtur, neque propriè scire, neque intelligere dici potest, sed tantùm recte, vel perperam opinari. Ex hoc nextu anima cum mente ex ideis dependet, quod homo contemplationi deditus dominetur et imperet corpori, non suo tantùm, sed et caeterorum naturà constantium. Demùm ex rationum idearumque serie ortum in homine ducit Divinatio et prophetia, quam tanto studio sectabantur Aegyptii, ut proindè mirum videri non debeat à Plotino dictum, intellectum contemplantis hominis, quamvis videatur esse in Oriente, tamen ea conspicere posse, quae siunt in Occidente, cum sit in uno loco, mirificè operari posse in alio plurimùm distante, ac insuper sua cognitione alios movere; homo enim tùm verè contemplatur, cum iungitur cum suo principio, in eoque per animam reperitur, in quo non distant, sed eminenter iuncta sunt ea, quae apud nos distare videntur, adeò ut per causas ea videat, quae aliis in effectis conspicere vix datum est.