Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/111"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "rum peripherias diffusarum primordia, reliquius verò tribus literis UAO apertissimè sanè, et elegantissimè amoris in hoc Mundo vim signet, dum à centro ad circumferentiam...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
rum peripherias diffusarum primordia, reliquius verò tribus literis UAO apertissimè sanè, et elegantissimè amoris in hoc Mundo vim signet, dum à centro ad circumferentiam, et ab hac ad centrum reciprocum motùs processum exprimunt: Amor enim, qui est appetitus boni non tantum versus inferiora demittit radios, quo cuncta vinificet; verùm et virtute naturali, seu magica naturarum cognatione sursum attrahit, et in amplexus mutuos plena connersione compellit; sic enim progreflus, vel descensus à Deo, seu ut Platonicè loquar, anima Mundi per Mundi res universas usque admateriam diffunditur, quem processum descensumque aptè pyramidalis littera resert. Et hinc per naturam denuò reditus ad naturae praesidem, videlicet monadem illam individuam, quae per pyramidis mundanae apicem indicatur. Similiter ascensus ad remotissimas Coelorum peripherias per intermedia Mundi spacia à centro Universi non absurdè per radiosam, seu inversai pyramidis liteeram Vindicatur; hic enim amoris ascensus, quid aliud significat, nisi Magicam illam amoris superiora inferioribus connectentem catenam in reciproca singularum partium conspiratione defixam? Undè non malè amorem summus Philosophus Areopagita ita definit. ''Ut quidam sit circulus à bono in bonm perpetuo revolutus'' Nam cum à suo incipit, et allicit, perfectae pulchritudinis rationem praesefert; cum autem in Mundum transit, amor potissimum dicitur. Voluptas denique, prout in Authorem remeans, pulchro exemplari, pulchram imaginem, pulchra revolutione converit. Imò hoc circuitu per omnia penetrans sursum eadem secum, deorsumque volvi continuò fact; non secus ac solis simplex radius per se uniformis in Coelo lucem splendorem in aethere, in Elementis lumen, in mixtis corporibuss colorem lucidem creat. Patet itaque quod amatorius ordo, sit causa conversionis in rebus omnibus ad divinam pulchritudinem, et formam principem, atque ( ut verbis Procli utar) reducat sequentia ad illam omnia, eique coniungens, et coniuncta confirmans; et mox inde sequentia replens, divin luminis dotes inde scaturientes per universa distribuat. Quod quidem Aegyptiis aliud non fuit, quàm anima Mundi, rerum omnium in Mundo causa, et origo; quam aptissimè sanè expresserunt in hoc hieroglyphico schemate, alati globi serpentibus hinc inde prosilientibus circumsepti mundano systemati surpraposita figura. Ateque globus, quidem nihil aliud, quamorbem universi designat, ut in praecedentibus probatum est. Alis, teste Macrobio, Martiano, et Apuleio vis sutilis et celer omnia penetrans in Mundo, denotabatur; ut vel hinc Alatam animam Aegyptios tradidisse mirum non sit, cùm plerique Platonici, è Zoroastris doctrina Aegyptiorumque id passim doceant. Serpentem verò foecundi spiritus symbolum esse Porphyrius apud Eusebium lib.3.cap.3 Evangelicae praeparat. abunde docet; adeoque clarè à Virgilio ostenditur, ut
+
rum peripherias diffusarum primordia, reliquis verò tribus literis UAO apertissimè sanè, et elegantissimè amoris in hoc Mundo vim signet, dum à centro ad circumferentiam, et ab hac ad centrum reciprocum motùs processum exprimunt: Amor enim, qui est appetitus boni non tantum versus inferiora demittit radios, quo cuncta vinificet; verùm et virtute naturali, seu magica naturarum cognatione sursum attrahit, et in amplexus mutuos plena conversione compellit; sic enim progrestus???, vel descensus à Deo, seu ut Platonicè loquar, anima Mundi per Mundi res universas usque admateriam diffunditur, quem processum descensumque aptè pyramidalis littera refert. Et hinc per naturam denuò reditus ad naturae praesidem, videlicet monadem illam individuam, quae per pyramidis mundanae apicem indicatur. Similiter ascensus ad remotissimas Coelorum peripherias per intermedia Mundi spacia à centro Universi non absurdè per radiosam, seu inversae pyramidis literam Vindicatur; hic enim amoris ascensus, quid aliud significat, nisi Magicam illam amoris superiora inferioribus connectentem catenam in reciproca singularum partium conspiratione defixam? Undè non malè amorem summus Philosophus Areopagita ita definit. ''Ut quidam sit circulus à bono in bonum perpetuo revolutus.'' Nam cum à suo incipit, et allicit, perfectae pulchritudinis rationem prasefert???; cum autem in Mundum transit, amor potissimum dicitur. Voluptas denique, prout in Authorem remeans, pulchro exemplari, pulchram imaginem, pulchra revolutione converit. Imò hoc circuitu per omnia penetrans sursum eadem secum, deorsumque volvi continuò facit; non secus ac solis simplex radius per se uniformis in Coelo lucem splendorem in aethere, in Elementis lumen, in mixtis corporibus colorem lucidum creat. Patet itaque quod amatorius ordo, sit causa conversionis in rebus omnibus ad divinam pulchritudinem, et formam principem, atque (ut verbis Procli utar) reducat sequentia ad illam omnia, eique coniungens, et coniuncta confirmans; et mox inde sequentia replens, divini luminis dotes inde scaturientes per universa distribuat. Quod quidem Aegyptiis aliud non fuit, quàm anima Mundi, rerum omnium in Mundo causa, et origo; quam aptissimè sanè expresserunt in hoc hieroglyphico schemate, alati globi serpentibus hinc inde prosilientibus circumsepti mundano systemati surpraposita figura. Atque globus, quidem nihil aliud, quamorbem universi designat, ut in praecedentibus probatum est. Alis, teste Macrobio, Martiano, et Apuleio vis subtilis et celer omnia penetrans in Mundo, denotabatur; ut vel hinc Alatam animam Aegyptios tradidisse mirum non sit, cùm plerique Platonici, è Zoroastris doctrina Aegyptiorumque id passim doceant. Serpentem verò foecundi?? spiritus symbolum esse Porphyrius apud Eusebium lib.3.cap.3 Evangelicae praeparat. abunde docet; adeoque clarè à Virgilio ostenditur, ut

Revision as of 10:03, 15 June 2023

This page has not been proofread


rum peripherias diffusarum primordia, reliquis verò tribus literis UAO apertissimè sanè, et elegantissimè amoris in hoc Mundo vim signet, dum à centro ad circumferentiam, et ab hac ad centrum reciprocum motùs processum exprimunt: Amor enim, qui est appetitus boni non tantum versus inferiora demittit radios, quo cuncta vinificet; verùm et virtute naturali, seu magica naturarum cognatione sursum attrahit, et in amplexus mutuos plena conversione compellit; sic enim progrestus???, vel descensus à Deo, seu ut Platonicè loquar, anima Mundi per Mundi res universas usque admateriam diffunditur, quem processum descensumque aptè pyramidalis littera refert. Et hinc per naturam denuò reditus ad naturae praesidem, videlicet monadem illam individuam, quae per pyramidis mundanae apicem indicatur. Similiter ascensus ad remotissimas Coelorum peripherias per intermedia Mundi spacia à centro Universi non absurdè per radiosam, seu inversae pyramidis literam Vindicatur; hic enim amoris ascensus, quid aliud significat, nisi Magicam illam amoris superiora inferioribus connectentem catenam in reciproca singularum partium conspiratione defixam? Undè non malè amorem summus Philosophus Areopagita ita definit. Ut quidam sit circulus à bono in bonum perpetuo revolutus. Nam cum à suo incipit, et allicit, perfectae pulchritudinis rationem prasefert???; cum autem in Mundum transit, amor potissimum dicitur. Voluptas denique, prout in Authorem remeans, pulchro exemplari, pulchram imaginem, pulchra revolutione converit. Imò hoc circuitu per omnia penetrans sursum eadem secum, deorsumque volvi continuò facit; non secus ac solis simplex radius per se uniformis in Coelo lucem splendorem in aethere, in Elementis lumen, in mixtis corporibus colorem lucidum creat. Patet itaque quod amatorius ordo, sit causa conversionis in rebus omnibus ad divinam pulchritudinem, et formam principem, atque (ut verbis Procli utar) reducat sequentia ad illam omnia, eique coniungens, et coniuncta confirmans; et mox inde sequentia replens, divini luminis dotes inde scaturientes per universa distribuat. Quod quidem Aegyptiis aliud non fuit, quàm anima Mundi, rerum omnium in Mundo causa, et origo; quam aptissimè sanè expresserunt in hoc hieroglyphico schemate, alati globi serpentibus hinc inde prosilientibus circumsepti mundano systemati surpraposita figura. Atque globus, quidem nihil aliud, quamorbem universi designat, ut in praecedentibus probatum est. Alis, teste Macrobio, Martiano, et Apuleio vis subtilis et celer omnia penetrans in Mundo, denotabatur; ut vel hinc Alatam animam Aegyptios tradidisse mirum non sit, cùm plerique Platonici, è Zoroastris doctrina Aegyptiorumque id passim doceant. Serpentem verò foecundi?? spiritus symbolum esse Porphyrius apud Eusebium lib.3.cap.3 Evangelicae praeparat. abunde docet; adeoque clarè à Virgilio ostenditur, ut