Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/109

From GATE
This page has not been proofread


alas, et monstrans, quae sint verae alae eius, cum expositione psal. 103. Qui ponis nubem, ascensum tuum, qui abulas super pennas ventorum: dicit, quod per ventos in hoc loco significantur pennae, quibus anima elevatur in altum, quae nihil aliud sunt, quàm virtutes, bona opera, iustae denique ac rectae rationi conformes actiones; In duabus alis, habent animae omnes pennas suas: quia omnia praecepta legum in duo veluti restringuntur, charitare Dei, et proximi, queis sulta anima, quasi cum liberis alis, et cum sancto amore directè ad Deum volat. Imò S. Gregorius Nissenus in exposit. super Cantica, ubi vulgata lectio habet: Averte oculos tuos à me, quia ipsi me avolare fecerunt; illa explicat hac ratione; averte oculos tuos à me, nam ipsi alas mihi addiderunt, quasi illud, quod est ad propositum nostrum, supradictum symbolum insinuare volverit; imò in pluribus locis sacrae Scripturae mentionem alarum Dei fieri videmus, potissimùm in psalm. 16 et 35. Sub umbra alarum tuarum, et sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Cum igitur, teste S. Gregor. sacra Scriptura à Spiritu Sancto dictata Deo... alas affingat, conveniens erat, ut animae ad imaginem et similitudinem Dei conditae, alae quoque adderentur, ut sic imago imaginato, similitudo assimilato exemplarique suo per omnia pulchrius scitiusque responderet.

Caput III.


Quomodo primaevi sapientes Aegypti sensibilibus paulatim sub occulta quadam analogia quatuor Archetypos Mundos quadam analogia quatuor Archetypos Mundos philosophando attigerint


QUADRUPLICEM Mundum Aegyptios statuisse, variis passim locis huius operis docuimus, videlicet Archetypum, Intelletualem, Sidereum, et Elementarem quibus tota rerum universitas continebatur. Archetpus Mundus, Divinus, infinitus, immutabilis, aeternus, incorporeus dicebatur; intellectus Divinus trisormis, uti dicebant, Numinis, omnes inferiores reliquos Mundos in se sub unitate naturae simplici et essentiali continens, utpotè ex quo tanquam vena rerum omnium creatrice, quicquid est, suit, aut erit, procedit, è cuius immensae bonitatis Oceano cuncta proflunna, cuncta existunt, cunca animantur, cuncta conservantur, in cuius intellectu omnes Mundi, tam intellectuales, quàm sensibiles, sub idealibus, et archetypicis rationibus ita uniti existunt, ut nihil in rerum natura sit, aut esse possit, quod non ibidem tanquam effectus in sua causa latear. quae quidem omnia symolis materialibus, vario figurarum contextu coagmen-