Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/108

From GATE
Revision as of 23:02, 16 June 2023 by Kathryn Sofia Bowers (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "meditando faciliù, quàm loquendo apprehenderentur. Undè tribus voliminibus omnes, Lertio, teste, philosophiae partes physico, paedeutico, et politico complexus, moriens fil...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


meditando faciliù, quàm loquendo apprehenderentur. Undè tribus voliminibus omnes, Lertio, teste, philosophiae partes physico, paedeutico, et politico complexus, moriens filiae testamento mandasse fertur, nè illa extra familiam ederet, imò nullatenus publicaret; ipse verò tantùm dignis numeroque paucis, dum viveret, omnia quae illis continebantur, maximè autem mathemica, viua voce, nullo utens involucro, planè demonstravit: caetera cateris in parabolis. Ergò aliter loquens, aliter sentiens, etsi semper idem sapiens per quaedam symbola, ceu memoracula doctrinam suam suis imperitus est, ita ut ad priscorum imitationem, aliud dictum, aliud referret intellectum. Eam ob eusam animum quoque alatum definivit: haud dubiè id ab Aegyptio Zoroastro edoctus; Zoroaster enim, quem Pythagoras seeutus est, demonstrare volens ac docere, animam se aptam et capacem reddere posse ad volandum in Coelum, undè discsserat, id profundissima quadam innuit allegoria: Anima, ait, alata est, et cadentibus alis eius illa praecipitanter ruit in coprus; alis autem restauratis mox ad locum, ex quo cecidit, revolat in Coelum et ad Deum. Petentibus aurtem ab eo discipulis, qui discursum Magistri attentis animis auseultabant, quid agendum esset, ut anima eorum benè plumata, et fortissimis alis instructa eò volando perveniens, perseueret semper tam optato alarum remigio vestita? Respondit, animam aqua vitae irrigandam. Instantibus autem discipulis, undè eam habere postent, subiunxit: Paradisus Dei quatuor fluminibus irriguus nobis hanc aquam praebebit. Nomen enim Huminis, qui versus Aquilonem tendit, significat rectum et iustum; qui verò versus occasum, poenitentiam et purgationem; qui versus Orientem, lumenl et qui denique versus plagam meridionalem currit, pietatem demonstrat; quo allegorieo dicendi genere insinuabat, animam destituram alis virtutis, mox in omnium vitiorum abyssum cadere, ac praecipitari; iniectam verò in voluptatum carnalium sensibiliumque rerum barathron, totam reddi corpoream, terrestrem et ponderosam; è contrà verò alis reassumptis vestitam se levando supra se, ultra Solis Lunaeque vias, atque super omnem corruptibilium rerum orbitam, eius, cuius circumserentia nusquam, centro counitam, divinitatemque postliminio consecutam, totam reddit levem, celerem, coelestem ac divinam. Fluuii verò, quorum irrigatione alae amimae nostrae crescunt, sunt Fides per lumen; charitas Dei et proximi per pietatem; iustitia per rectum; poenitentia denique et emendatio scelereum praeterorum, per expiationem insinuata. Totum itaque Christianè docet hoc Zoroaster, quod et proprium eius symbolum fuisse affirmant Chaldaei; Atque hoc symbolum S. Augustinus in explicat: spalmi 138. Si sumpsero pennas meas etc. ad charitatem Dei et proximi in quibus tota lex pendet et Prophetae, alludens aid: Quas pennas vult assumere, nisi duas alas, duo praecepta charitatis? Sed adhuc multò clariùs alio in loco praedictum symbolum exponens, ait, animam habere
alas