Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/107

From GATE
Revision as of 12:14, 14 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "aeternam sapientitam Christum Servatorem nostrum hoc parabolico dicendi genere usum, testantur ea, quae apud Evangelistas haud infrequentier leguntur. Nescit enim abscondita D...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


aeternam sapientitam Christum Servatorem nostrum hoc parabolico dicendi genere usum, testantur ea, quae apud Evangelistas haud infrequentier leguntur. Nescit enim abscondita Dei substantia nudo sermone in prosanam et coinquinatam intrare auren; Undè non incongruè dicit, quantumvis impius Iulianus Apostata: Amat Natura Divina clarè celata et abcondita. Iulius Firmicus ad Mavottium Lollianum in ultima sui voluminis parte, huic adstipulatis ait: Celari et abscondi pluribus tegumentis Natura Divinitatis ab initio volvit, ne omnibus facilis esst accessus, neve cunctis patefacta maiestatus suae origo panderetur. Quae duobus integris libris 5. et 6. strom. fusius prosequitur Clemens: Atque indè est, quod Pythagorici doctrinam, quam illorum Magister didicerat in Aegypto, ac post eos Platonici in monumentis suis usi sunt aenigmatis et symbolis, existimantes, quod nuda et apperta expositio Deo et Naturae esset inimica, ut benè notat Marsilius in sua Theologia Platonica, ac proindè persuadebant sibim et firmiter credebant, quod Deus sese ab hominum vulgarium et profanorum sensibus subduceret, intelligentiam verò et cognitionem sub variarum rerum absconditis similitudinibus et parabolis; gratum è contrà acceptumque ei esset, ab hominibus verae sapientiae studiosis areana arcana sua mysteria per viam secreti investigare; ac proindè veluti sub via quadam subterranea, sancta Doctrinae suae sacramenta cooperientes procederent; atque ideò solis hominibus prudentibus, quibus interpretis locco esst sapienta, ad veri secreti penetrare possent cognitionem. Undè et cum Hebraeis Pytagorici maximè conveniunt, dum mysteria legis maximè celare iubent. Omnes itaque Orientales in consuetudine habuisse videntur, ut sua mysteria summo studio ab imperita plebe absconderent; Undè Ephrem Syrus frequentissimè in hymnis de amore sapientiae id quoque fieri praecepit. Dionysius etiam Areopagita cap.2. Caelest. Hierarch. dicit: Quoud nullus negare possit, obscuras verum similitudines, plus aliis rebus animum nostrum elevare, ac proindè à rudioribus, utpotè iis periculosas abscondi debere. Hunc videmus, omnem fermè Pythagoricam et Platonicam philosophiam esse notis verborum et tegumentis rerum plenam, huncque tradendi morem, ut antè diximus, ab Hebraeis et Aegyptiis, ipse citatus Pythagoras et Plato ad Graecos primi transtulisse creduntur. Solebant enim Aegyptii, ut mox dicemus, fictis quibusdam inter sacerdotes literis, sacra communicare, ut essent plebi secreta, quo et divitiùs admirationi orent, et attentiùs caperentur. Undè illi Colosti, statuae, arae, arcus, et aera publicè incisa literis Aegyptiorum sacris prominebant quidem spectanda universis, sed non nisi à mystis et initiatis hieroglyphicis intelligebantur, ut de iis Chaeremon,