Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/105

From GATE
This page has not been proofread


buta, effectus in Mundo cognoscerent; tot Deos, sive Genios divinitatis consortes fabricarentur; tot inquam, Numina, quot ipsis occurrerent rerum naturalium species. Hinc subitò stolidus ille brutorum planrarumque cultus; inauditis fabulis superstitionibusque societus, velati ex sonte promanavit???, quae vel ipse Trismegistus in suo Asclepio praevidens, de iis hisce verbis vaticinatus est; ò Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae superesunt fabula, eaque incredibiles posteris tus. Undè accidit quoque, ut pleraque mysteria, quae tunc animis hominum insederant, silentio, uti Herodotus, Diodorus, Heliodorus, Pausanias, et Apuleius referunt, involverit. Mystis namque peculiaris indicta suit taciturnitas, quam si quis solvisset, improbus detestabilisque censeretur, quae consuetudo quoque ad Graeco paulatim Romanosque devoluta adeò severis legibus adstricta fuit, ut qui Tutelaris Romam nomen reuclaret, nefas committeret nonnisi morte plandum. Huius silentii Aegyptiaci eam causam fuisse putem, quod haec vel turpia, vel crudelia essent, cuiusmodi Eleusina in Graecia, Pessinuntia, Isiaca, Ithyphallia, et Mythriaca in Aegypto fuerunt; quae verbis severitate rigorosa plenis exagitare consueverunt indesessi Christianae religionis defensores, Iustinus, Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, Cyprianus, Lactanius, aliique à quibus si placet, Lector perat, si tenebras illas cum magno fructu pieratis, et eruditionis discutere libet. Cum itaque in hoc libro Oedipi functurus officio, Obelisci hieroglyphici interpretandi onus suscperimus; ut ratio symbolorum singulorum, recte sibi constet; et quidnam iis, et quomodo perati sint, aperiatur; hoc loco explicationni iam peractae, diatriben, quà, quid Trismegistus eiusque posteri vecters per sapientiam intellexerint, et quaenam eius in eorundem dispositione modus et ratio fuerit apponendam duxi; ut Lector institutum hieroglyphicum, omnibus seculis celeberrimam, concipere queat et una hieroglyphicorum rationem, quae

cultum divinum semper implicitum tenuit, luculentius intueri posset, ea
tamen cautela et circumspectione, ne tenerioribus mentibus
sim offendiculo, quin potiùs, ut quisque sibi ad caute-
lam ea legat, et à Satanicis machinamentis sibi
cavere sciat, cum magna huiusmodi magi-
cae superstitionis portio, in hunc usque
diem adhunc in maleseriatorum,
et pseudophilosophoum
animis
radices fixas habeat
Ad rem igi-
tur