Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/105

From GATE
This page has not been proofread


buta, effectus in Mundo cognoscerent; tot Deos, sive Genios divinitatis consortes fabricarentur; tot inquam, Numina, quot ipsis occurrerent rerum naturalium species. Hinc subitò stolidus ille brutorum planrarumque cultus; inauditis fabulis superstitionibusque societus, velati ex sonte promanavit, quae vel ipse Trismegistus in suo Asclepio praevidens, de iis hisce verbis vaticinatus est; ò Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae, eaque incredibiles posteris tuus. Undè accidit quoque, ut pleraque mysteria, quae tunc animis hominum insederant, silentio, uti Herodotus, Diodorus, Heliodorus, Pausanias, et Apuleius referunt, involverit. Mystis namque peculiaris indicta suit taciturnitas, quam si quis solvisset, improbus detestabilisque censeretur, quae consuetudo quoque ad Graecos paulatim Romanosque devoluta adeò severis legibus adstricta fuit, ut qui Tutelaris Romani nomen revclaret, nefas committeret nonnisi morte piandum. Huius silentii Aegyptiaci eam causam fuisse putem, quod haec vel turpia, vel crudelia essent, cuiusmodi Eleusina in Graecia, Pessinuntia, Isiaca, Ithyphallia, et Mythriaca in Aegypto fuerunt; quae verbis severitate rigorosa plenis exagitare consueverunt indefessi Christianae religionis defensores, Iustinus, Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, Cyprianus, Lactantius, aliique à quibus si placet, Lector petat, si tenebras illas cum magno fructu pietatis, et eruditionis discutere libet. Cum itaque in hoc libro Oedipi functurus officio, Obelisci hieroglyphici interpretandi onus susceperimus; ut ratio symbolorum singulorum, rectè sibi constet; et quidnam iis, et quomodo operati sint, aperiatur; hoc loco explicationi iam peractae, diatriben, quà, quid Trismegistus eiusque posteri veteres per sapientiam intellexerint, et quaenam eius in eorundem dispositione modus et ratio fuerit apponendam duxi; ut Lector institutum hieroglyphicum, omnibus seculis celeberrimam, concipere queat et una hieroglyphicorum rationem, quae

cultum divinum semper implicitum tenuit, luculentius intueri posset, ea
tamen cautela et circumspectione, ne tenerioribus mentibus
sim offendiculo, quin potiùs, ut quisque sibi ad caute-
lam ea legat, et à Satanicis machinamentis sibi
cavere sciat, cum magna huiusmodi magi-
cae superstitionis portio, in hunc usque
diem adhuc in maleseriatorum,
et pseudophilosophorum
animis
radices fixas habeat.
Ad rem igi-
tur.


CA-