Page:FC 1042.djvu/65

From GATE
This page has not been proofread



f. 25r



est, quod tamquam[1] superior minus bonus esse uideretur in suo gradu, tanto magis inferior proficeretur[2] in suo qui est esse seruum obedientem[3], et fidelem timore, et amore Domini nostri, mereretur[4] enim, qui sic fierent grati Deo serui esse[5] tandem Domini, et[6] bonos habere subditos, contra uero malus Dominus meretur euadere subditos, et malum habere superiorem, non enim qui mali fuerunt, et sunt merentur bonum habere Dominum[7].

Die quodam infra octauas Visitationis V. Mariae ego sensi quendam[8] intima sentimenta desideriorum, in quibus petebam a Deo Patre, ut esset mihi (licet indigno) Pater speciali modo, ita ut me efficeret filium suum obedientem et agnoscentem, a filio Dei Domino nostro

_______________

  1. quod tamquam] quantoque MF
  2. proficeretur] perficeretur MF
  3. obedientem] add. diligentem MF
  4. mereretur] Mererentur MF
  5. esse] habere MF
  6. Domini et] om. MF
  7. habere ... Dominum] dominos, et non e contra, scilicet postquam ipsi etiam desinant esse serui: tunc enim neque talis dominus malus meretur quod Dominus det ipsi alios meliores seruos ac subditos, neque subditi jam alienati merentur bonos dominos. MF
  8. ] quaedam MF