Page:FC 1042.djvu/498

From GATE
Revision as of 12:11, 9 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 241v



manifestis signis suam uel doctrinam uel pietatem, non liceat caeteris suam ostendere foeditatem. Tu operam dato, ut ne uel quis apud te, uel coram te, audeat effundere proposita sui mali spiritus ad peccandum, 436. In festo Ascensionis Domini * dum uenisset in mentem dictum illud apostoli Pauli: «Cum essem paruulus loquebar ut paruulus, sentiebam ut paruulus, sapiebam ut paruulus *», multa mihi occurrerunt ad appetendum spiritualem ascensionem, de puero scilicet ad uirum perfectum, de iacente in infimis senti-nientis et saporibus ad eum, cuius ccnuersatio sit in coelis. Orabam ut iam nihil esset in me [eorum] quaecumque transeunt, aeternorum uero cresceret aestimatio et ualor: optabam post[h]ac minus tangi ab his, quae oculis carnalibus uidentur, sicque ele-uari secundum omnes sensus mentis, ut spiritualia

_______________