Page:FC 1042.djvu/493

From GATE
Revision as of 10:26, 8 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 239r



multa bona per Concilium procuranda, sese[1] obtulere, ut ea desiderarem.

Alia quadam die, dum fuissem ualde humiliatus, ac[2] depraessus in quibusdam animi mei molestijs, et amaritudinibus ob defectum uerae charitatis fraternae, et humilitatis erga reprensores. eleuare animam in Deum contra amaritudines etc. Ego nonnihil eleuaui animam in Deum, et uisa sunt omnia nihil esse, sed et illud unum remedium optimum mihi uisum est per[3] me in talibus, quod est in sola mentis eleuatione. Tunc enim id est cum mens eleuala est in altiorem statum[4], nihil ledunt, neque sentiuntur quaecumque inijci possunt in animam iacula, eousque enim non progrediuntur. Haec minima[5] uerba, seu[6] uerbera dico non ascendunt usque ad spiritum sic erectum in Deo, ad cuius tabernaculum non appropinquant[7] illud[8] flagellum. Erige igitur mentem absque mora

_______________

  1. sese] add. mihi MF
  2. ac] et MF
  3. per] pro MF
  4. ] altiora MF
  5. minima] add. siue MF
  6. seu] siue MF
  7. appropinquant] appropinquat MF
  8. illud] ullum MF