Page:FC 1042.djvu/487

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 236r



et a consortio laudantium Deum, sit separanda[1]. lucra reponere in eo quod est quotidie mori etc. Utinam posthac sciam lucra mea reponere in eo quod est quotidie mori, ut Christus mihi sit[2] uiuere, et uita, salus, et pax, atque gaudium etc.[3]

Vix homo intellexit[4] qualiter se habuerit Deus erga se in omnibus operibus suis, ut[5] puta in creatione, in redemptione, et in glorificatione, vix unquam, aut raro admodum hoc respicit homo, et tamen in rebus humanis uix est quisquam, qui in omnibus omnium[6] hominum operibus non intueatur se ipsum, id est qui non consideret quis respectus ipsius, ut[7] memoria, atque uoluntas in illis habeatur. nolle ab hominibus respici etc. Respice igitur illum, qui te in omnibus operibus[8] respicit, et desine uelle ab hominibus respici in tuis actionibus.

Nunc, et deinceps cognoscemus refrigescere multorum charitatem, quia pauci admodum sunt, qui operibus misericordiae, spiritualibus gratis dent operam, aut qui ipsis[9] animum applicent eo modo, quem describit Paulus

_______________

  1. separanda] arcenda MF
  2. mihi sit] sit mihi MF
  3. etc.] om. MF
  4. intellexit] intelligit MF
  5. ut] om. MF
  6. omnium] om. MF
  7. ut] et MF
  8. operibus] add. tuis MF
  9. qui ipsis] ipsis qui MF