Page:FC 1042.djvu/487

From GATE
Revision as of 17:03, 4 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 236r



et a consortio laudantium Deum sit arcenda. Vtinam posthac sciam lucra mea reponere in eo quod est quotidie mori, ut Xpus. sit mihi ui-uere et uita, salus et pax atque gaudium. 426. Vix homo intelligit qualiter se habuerit Deus erga se in omnibus operibus suis, puta in creatione, in redemptione, et in glorificatione; vix unquam, aut raro admodum, hoc respicit homo, et tamen in rebus humanis uix est quisquam, qui in omnibus hominum o|>eribus non intueatur seipsum, id est, qui non consideret quis respectus ipsius et memoria atque uoluntas in illis habeatur. Respice igitur illum, qui te in omnibus operibus tuis respicit, et desine uelle ab hominibus respici in tuis actionibus. 427. Nunc et deinceps cognoscemus refrigescere multorum charitatem, quia pauci admodum sunt, qui operibus misericordiae spiritualibus gratis dent operam, aut ipsis qui animum applicent eo modo quem describit Paulus

_______________