Page:FC 1042.djvu/447

From GATE
Revision as of 10:45, 15 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 216r



Xpura. de praesentia perdunt parentes eius; sed tamen ipsum requirunt anxiis animis inter cognatos et notos, ubi non inuenitur ab eis, et deinde in Hierusalem, ubi remanserat; ipsi tertio loco ipsum inuenerunt in templo, sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem •; quarto uero ipsum inuentum ad se suam-que obedientiam reducunt. 375. Christus quoque hunc ordinem seruat in his, quae docet nos anno duodecimo; primo uidelicet, quod uult se a parentibus carnis suae absentare pro adimplenda Patris coelestis uo-luntate; secundo, quod uult requiri a suis parentibus; tertio, in-ueniri; idque in templo in medio doctorum; quarto, rehaberi ad subiectionem; 141 quinto, condescendere illis quamlibet paruis; sexto, habitare in Nazareth, qui flos interpretatur; septimo, esse subditus illis. 376. Parentes reuertuntur secundum consuetudinem et statum, absolutis consummatisque diebus ipsius solemnitatis. Christus autem aliqua ^ habet maiora negotia in templo, quam quae

_______________