Page:FC 1042.djvu/445

From GATE
Revision as of 11:15, 14 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 215r



uisitatio eis et toti mundo cooperata 140 * fuerit, per aliam igitur uiam merito re-uersi in regionem suam dicuntur. 371. Hic ego sensi quamdam in anima mea difhcultatem et duritiem, qua prohibebar a gaudio et deuotione tam sanctae et sublimis solemnitatis; su{)er qua re tale habui responsum in raeipso: «Dies est trium Regum et adorationis ueri Regis. Pate re igitur hanc difficultatem et grauamen, sciens quod sic melius uideas num sis rex tui necne. Parum enim est regere seipsum ac uincere, cum iuxta Xpum. per deuotionem positi simus; uera autem uictoria et uerum regimen ac potens magis cognoscitur, cum abesse uidetur Rex noster, qui bella nostra pro nobis gerere solet, donec reges nos ipsos effecerit.» 372. Dum dicitur; Omnes de Sabba uenient et omnes re ges adorabunt eum, omnesque gentes seruient ei *, ex abundantia bonae spei prophetarum et Spiritus, qui in ipsis loquebatur, accipiendum est; qui uult omnes homines saluos fieri, et omni bus mediatorem sufficientem atque media dedit. Potest quoque intelligi

_______________