Page:FC 1042.djvu/442

From GATE
Revision as of 10:39, 12 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 213v



ad mensem Julium, ubi et latine praedicaui, in schola artium, omnibus diebus dominicis, et aliquot festis, absque extraordinariis praedicationibus, relictis tandem ibidem domino Alua-ro, et nouem aliis secum scholaribus nostrae Societatis, quos Jesús bonum fundamentum isthic faciat suae Societatis *. 368. Inde recessi, mandatum nouum accipiens ut in Portugalliam iuxta regis uoluntatem proficiscerer *. Recessi autem duodecima die mensis Julii, et mecum inde detuli septem capita ex sanctis corporibus XI millium uirginum, cum aliis multis sacris reliquiis Coloniae mihi datis. Vnum ex capitibus mihi dedit conuentus carthusiensium coloniensium. Alterum conuentus monialium sancti Maximini, eiusdem ciuitatis. Aliud, quod erat minimum, conuentus albarum dominarum. Alia duo data sunt ex conuentu santi Michaelis. Ex ecclesia parochiana diuae Columbae

_______________