Page:FC 1042.djvu/426

From GATE
Revision as of 10:40, 4 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 205v


349. In die octauae *, dum intrassem ecclesiam, ego habui magnam deuotionem accipiendo aquam benedictam, et petii a Deo Patre vt quidquid benedictionis et sanctihcationis et virtutis habet illa aqua 131 mihi applicaretur in lotionem animae, et in aspersionem benedictionis, et in defensionem contra hostes meos inuisibiles. 350. Dum etiam me conuertissem ad imaginem crucifixi ad orandum Christum, ego itidem sensi quamdam viuam intel-ligentiam circa vtilitatem imaginum, quae ideo (vt tunc primum sensi) sunt repraesentationes personarum, quia denuo nobis praesentes ipsas faciunt. Rogaui ergo cum magna deuotione Deum Patrem, vt dignaretur mihi applicare hanc gratiam praesentiae Christi, et ipsum praesentem facere menti meae, iuxta hanc virtutem repraesentatiuam, quam habent imagines sanctorum apud pie credentes ac catholice fideles. Idem quoque mihi confirmabatur,

_______________