Page:FC 1042.djvu/425

From GATE
Revision as of 10:38, 4 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 205r



in memoria habeo. Venerabar Christum, verbi gratia, in mea persona, et tanquam repraesentarem fratres meos, amicos, consanguineos, etc. Item, venerabar reliquias sanctorum in ■ altari expositas, etiam nomine aliorum, et maxime eorum, quos scio, lubenterque vellent posse coram eisdem reliquiis adstare. Optabam etiam ex animo vt sancti, qui sunt in coelo, adorarent, honorarent, glorificarentque Deum, et ei gratias, (nomine meo et omnium nostrum, qui sumus in terra) agerent in spiritu quem iam possident. 348. Pridie octauae apostolorum Petri et Pauli *, sub noctem, ego sensi multa desideria, bona pro me, pro sociis meis, pro parentibus, et generaliter pro mullis aliis, qui occurrebant menti meae. Sensi etiam magnum et viuum desiderium. In quo » Pro in habet et n,s. Festum Visitationis die 2 Julii agitur. Die 5. Mbuorialb,—Julio 1543 ^59 petebam a Domino vt dignaretur huiusmodi desideria acceptare, tanquam si ipsimet, pro quibus sentiebam, illa sentirent et peterent. Item, quod in hac parte me faceret vicarium Christi, maxime in missa quam proponebam dicere, etc.

_______________