Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/423"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 5: Line 5:
 
et sorditatum suarum, luxuriae, et gulae, sentiet quoque ipse foetorem suum si cogitet malam de se opinionem, ita quod sibi etiam male olebit.  
 
et sorditatum suarum, luxuriae, et gulae, sentiet quoque ipse foetorem suum si cogitet malam de se opinionem, ita quod sibi etiam male olebit.  
 
Si deprehederit praeterea iram, uel coleram, uel inuidiam,  
 
Si deprehederit praeterea iram, uel coleram, uel inuidiam,  
et<ref group="text-notes">et] ac <i>MF</i></ref>  
+
et<ref group="text-notes">et] ac <i>MF</I> [p. 658]</ref>  
 
superbiam suam, statim in se amaricabitur id est sentiet se amarum esse, aut insipidum, insipidum propter superbiam, amarum propter alias  
 
superbiam suam, statim in se amaricabitur id est sentiet se amarum esse, aut insipidum, insipidum propter superbiam, amarum propter alias  
 
imperfectiones, et<ref group="text-notes">imperfectiones et] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>
 
imperfectiones, et<ref group="text-notes">imperfectiones et] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>

Latest revision as of 21:25, 3 October 2022

This page has not been proofread



f. 204r



et sorditatum suarum, luxuriae, et gulae, sentiet quoque ipse foetorem suum si cogitet malam de se opinionem, ita quod sibi etiam male olebit. Si deprehederit praeterea iram, uel coleram, uel inuidiam, et[1] superbiam suam, statim in se amaricabitur id est sentiet se amarum esse, aut insipidum, insipidum propter superbiam, amarum propter alias imperfectiones, et[2] passiones irae[3] inuidiae. Ubi demum senserit accidiam suam, et[4] auaritiam statim percipiet laedi tactum spiritus sui frigiditate nimia, qua nescit affici ad res bonas, aut calore, quo uidebit, se non posse diuelli a curis rerum temporalium, uel ab amore ipsarum, sentiet etiam alteras duas tactus qualitates, et[5] mollitiem nimiam detinentem in quiete, et duritiem[6] nimiam, quibus[7] fit ut non possit penetrari a rebus diuinis, probet igitur se homo, maxime qui vult panem coelestem edere, qui est cibus et vita totius animae et corporis, et cuiuslibet

_______________

  1. et] ac MF [p. 658]
  2. imperfectiones et] om. MF
  3. irae] add. et MF
  4. et] ac MF
  5. et] id est MF
  6. duritiem] duritiam MF
  7. quibus] qua MF