Page:FC 1042.djvu/394

From GATE
Revision as of 12:21, 23 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 189v



malo plenam ac[1] infectam. Ego igitur (quod ad me adtinet) quamdiu sum tam inclinatus ad malum, et circundatus tam multis coinquinationibus carnis Mundi et malorum spirituum, multum gaudeo, quod natura mea non sit adeo[2] simplex, si enim simplex esset nimium cito fieret, ut tota anima mea sit[3] a malo aliquo spiritu penetrata, proindeque tota inficeretur. Nunc uero ut[4] aliquis malus spiritus penetret (verbi gratia) carnem meam, aut intellectum, aut appetitum etc. non tamen statim fit ut totus sim maius quia possum nolle talia mala, et eis per voluntatem dissentiendo contradicere.

Optarem quidem a bono et optimo spiritu totus et totaliter et omnibus modis penetrari atque optime affici ab ipso, et sic ipsi tali bono spiritui esse omnino simplex, et unum continuum, et in se immutabile; sed dum ingruunt spiritualia nequitiae, et circumstantia me undique peccata, a quibus periculum est attingi, quando, inquam,

_______________

  1. ac] atque MF
  2. adeo] adhuc MF
  3. sit] esset MF
  4. ut] licet MF