Page:FC 1042.djvu/35

From GATE
This page has not been proofread


diploma cardinalis neapolitanus, qui tunc erat lectus Romae; fecit autem ipsum mense Maii **. Velit Dominus ut sciam recognoscere partem meam in tantis beneficiis in com muni nobis ab ipso collatis. Toto eo anno, in quo habuimus tam 7 multas contradictiones nostris )>onis propositis, transiuimusque per tot ignes probationum, maxime ab inquisitione, quam pro-curauimus fieri de nobis, factaque tandem est non obstantibus quamlibet magnis fauoribus in contrarium *•. Fuit etiam memorabile beneficium et quasi totius Societatis fundamentum, quod eodem anno post habitam sententiam nostrae purificationis, cum nos ipsos praesentaremus in hoU)caustum summo pontifici Paulo 3.®, vt videret in quo possemus seruire Christo in aedificationem omnium, qui sunt sub potestate sedis apostolicae, in paupertate perpetua,